Latin
2.3.34 to 2.3.35
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.3.34-35
Unproofread scanNot analysed yet
quod ad Nauarrum fratrem, se obsequium, quod ei secundum regem Reginamque debeat, semper praestiturum; orare procerum ac nobilitatis ac ceterorum ordinum nomine Reginam, vt longe ab armorum metu, quibus vndique obsidetur, de vtriusque partis caussa iudicet, iubeatque tantum Guisium et eius fratres, Momorantium et Santandreanum depositis armis discedere; se protinus, quamuis non eadem cum illis conditione sit, suosque omneis quamprimum domum proficisci paratos, his condicionibus, vt rex libertati restituatur, sacri consistorij consiliariis libertas suffragiorum permittatur, edicta regia, ac Ianuarij inprimis seruentur, donec rex ad aetatem peruenerit, in qua de re tota iuxta regni leges decernat. quae condiciones aequissimae nisi accipiantur, et IIIviri regi, Reginaeque ac regis consilio vim facere, regio nomini illudere, regisque subiectis iniurij esse pergant, rursus contestari Condaeum, se sociosque id non toleraturos, sed culpa tot calamitatum ac miseriarum, quae inde secuturae sint, et quarum innocens sit, in auctores reiecta, in deuota diris capita seuere vindicaturum. secundum haec, ac biduo post Condaeus ad Protestanteis Imperij principes dat literas, adiunctis Ministrorum etiam, vt maiorem dictis fidem faceret, literis, missis insuper e nobilitate, qui de sumptorum armorum caussis plenius edocerent. iis literis illos rogabat, ne tam necessario tempore regi Reginae ac toti regno deessent, nec se falsis aduersariorum criminationibus praeoccupari sinerent, sed ad Dei gloriam, regis ac regni salutem susceptum bellum viribus suis firmarent et adiuuarent. mox subiuncta foederis, quod ab ipso cum sociis pro regis ac conscientiarum libertate ictum est, formula, quae antea conuenta demum III Eid. April. euulgatur. ea Condaeus ac proceres socij prius de regis secundum Deum obsequio, Reginae auctoritate, regni legibus et edictis a turbulentorum hominum violentia asserendis ac conseruandis praefati, iurant se vitam, fortunasque omneis in id impensuros, percussso foedere, quod eo vsque duraturum sit, donec rex ad legitimam regni administrandi aetatem peruenerit, minime item passuros, quicquam contra honorem Dei regiaque edicta perpetrari, aut prauos cultus, superstitiones, contumeliosa in Deum verba, scortationes, rapinas, templorum priuata auctoritate profanationes ac direptiones, ceteraque omnia lege diuina et vltimo Ianuarij edicto prohibita.