# Historiae Sui Temporis 2.3.43-45

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.3.43 to 2.3.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.43

ad haec exemplis vicinorum non mediocriter permoueri. nam quae Vassiaci, quae apud Senonas, quae item Samarobrigae in Ambianis et ad Abbatis-villam nuper contra Protestanteis perpetrata sunt, etiam maxime quietos ac minime suspicaces ab armis deponendis deterrere. neque ipsos cardinalis Lotaringi occulta consilia cum episcopis Germaniae et Italiae principibus inita latere. sed maxime omnium male illos habere, quod nefaria Senatus Parisiensis praeuaricatione libertatem theologis Sorbonicis disputandi, an propter haeresim reges sceptro priuari debeant, et id iuris sit Pontifici, concessam magno suo cum dolore audiant. nec vero imperio regis ac reginae, quibus alioqui, si non in aliena potestate sint, omne obsequium debere se fateantur, moueri; tamen vt ostendant se non cuiusquam offensionis, sed propriae securitatis caussa arma retinere, si praesidia et excubias per vrbem locis idoneis habere liceat, his se condicionib. paratos dicunt claueis ciuitatis in Bullionij manus tradere, et portas ac plateas eius nomine et oppidanorum sumptibus tueri; quas condiciones et ipsi remissuri sint, quam primum intellexerint Guisianos et eorum sequaces ab aula discessisse, vt rationes secundum ordinum regni decretum administrationis suae rege Henrico II et Francisco II reddant. id actum XII Kalend. Maij. tum veteris palatij libero ingressu exclusus Bullionius, cum vt iniuriose factum id interpretaretur, vrbem relinquit, ac mox Martellus Bacauilla eius legatus negotia domestica caussatus. secundum haec oppidani monasterium S. Catharinae in colle Rotomago imminente positum occupant, eiusque custodiam Ludouico Dauidi committunt. quo facto inflati Protestantes aduersariam factionem prorsus euertunt, tumultu nocte insequenti excitato, et occisis aliquot, alijs in carcerem trusis. paruoque interiecto spatio iam lasciuiente plebe per templa discursari ceptum; euersa altaria, ac confractae statuae. ab eoque die, qui in V Non. Maij incurrit, ad captam vsque vrbem antiquae religionis vsus intermissus est. dein captae II triremes egregiae instructae nuper e Scotia reuersae, et delectu oppidanorum habito censita IIII OIO armatorum. qua re terrore Senatoribus iniecto, ipsi vrbem prid. Eid. eiusdem mensis consulto prius rege deseruere. nec multo post Io. Tuttauilla Villabonius cum Clerium, Osobostum, et Alegrium in comitatu haberet, pontem Arcuensem supra Rotomagum Sequanae impositum occupat, intercluso ab ea parte comeatu; veritique oppidani ne et infra vrbem aditus ad eam praecluderetur, Caletensium confluentem vulgo Caudebecum appellatum prius occupant, magnoque errore, cum illud demoliri potuissent, integrum seruarunt: quod magnopere ipsis postea incommodauit. nam mox illud a Clerio receptum est, ita vt supra et infra vrbem Sequana inde ponte Arcuensi inde Caudebeco frenaretur.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
