Latin
2.3.46 to 2.3.48
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.3.46-48
Unproofread scanNot analysed yet
eodem tempore missus Aumalius, is materteram Bullionij vxorem duxerat, qui cum summo imperio prouinciae praeesset, et rebellanteis ad officium vi reduceret. dum veniret, Blondeto duce summissi Iuliobona, Montiuillerio, et Dieppa auxiliares CC et in vrbem C introducti: totidem Caudebeco, antequam a Clerio reciperetur, impositi sunt. cum vero iam nullus Senatus in vrbe esset, praeses prouinciae atque eius legatus abessent, et demum inter arma commercium cessaret, ne ciuitas sine rectore legibus ac ciuili administratione remaneret, delecti XII, qui summae rerum praeessent, et ex IIII vrbis regionibus Cviri, ad quos, cum opus esset, XII referrent. consultantibus ante omnia placuit Darnetalium, quod est oppidulum panificio nobile primo a vrbe milliario, moenibus nudari: quod non solum exsecuti oppidani, sed accenso plebis furore expilata templa, quae in eo erant, et deiectae statuae et altaria: incensae etiam pleraeque aedes, et Carthusianorum coenobium, ad inueteratum inter vrbanos et oppidanos ex aemulatione opificij odium noua religionis caussa accedente, inde muniendi S. Catharinae fani praecipua cura fuit; cumque Henricus Clutinius Oisellius a Regina missus Rotomagenseis hortaretur, vt armis depositis ad obsequium redirent; quod si facerent, ipsam illorum patrocinium suscepturam; illi respondebant, non posse se eius literis fidem habere, quamdiu ipsa et rex puer in Guisianorum atque adeo III virorum potestate essent. itaque vbi nihil colloquijs effici potuit, Villabonius cum CCC equitibus et OIO IO peditibus ad Catharinae fanum castra ponit: nec multo post Aumalius ad Francauillam et Menilium Leonardi venit, interuerso Robeci amne, vt vrbis molatrinas inutileis redderet. leuibus ibi certaminibus pugnatum, peiore semper Aumalianorum condicione, haut obscuro tamen fortunae erga obsessos infestae indicio. nam sub id tempus Iunij Kalendis remigium omne maioris triremis vinculis solutis aufugit; e fuga tamen nonnulli remiges retracti, et rursus catenae addicti; celeusta etiam, quo conniuente id accidisse suspicio erat, carceri mancipatus. iamque res in vrbe nutabant, cum infractis ciuium animis Ludouicus Lanoius Moruillerius Bononiae praeses superuenit a Condaeo Aureliano missus, qui confusa ordinaret, solutum militem ad disciplinam reuocaret, et vrbem obsidionis tempore moderaretur. Dieppam Protestantes iam ante nuncio de Vassiaceno tumultu accepto XI Kalend. April. citra sanguinem nemine resistente occupauerant, in eaque haut multo post in templa deiectis statuis et altaribus saeuitum est; cumque Bullionius Ricaruillam eis praefectum vellet imponere, oppidani recusauere, Fortium Colinij maris praefecti legatum sibi dari postulantes, quod et obtinuere; eoque auctore CC auxiliareis Rotomagensibus summisere ductore Rouereo et ad Iacobi publice conciones haberi coeptae.