Latin
2.3.56 to 2.3.57
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.3.56-57
Unproofread scanNot analysed yet
se saepius astum hominum et fraudes expertum, et parum prudenter facturum, si regis ac regni salutem, quam tuendam susceperit, suam denique et sociorum vitam, quam propria cariorem habeat, hostibus prodiderit. quod literarum fasciculos resignasse dicatur, id vero se enixe vetuisse; videlicet illarum, quae ad regem reginam ac Nauarrum scriptae sunt; nam de aliis ac praecipue coniuratis non solum non vetasse, sed sedulo monuisse omnes praefectos et vrbium rectores, vt eorum literas et quae ad illos scribuntur, aperiant, et ad se transmittendas curent; qua ex re eum fructum hactenus cepisse, vt insidias fraudes et dolos eorum hac ratione detexerit. sibi vero dolere, quod quibusdam locis, vt Bloesis et Caesaroduni Turonum imagines contumeliose ex templis deiectae sint. id se poena graui constituta prohibuisse, et hactenus Aureliani, vbi nunc degat, religiose seruatum fuisse. his rationibus contendit sibi licere, et officij sui esse, arma iusta contra iniquorum hominum conatus induere, quae pro regis ac regni salute et asserenda reginae auctoritate sumpta his nec aliis, quam quae initio proposuit, condicionibus depositurus sit. proinde rursus protestatur de cladibus, miseriis, calamitatibus, quae inde, nisi condiciones accipiantur, regno immineant, culpa in eos reiecta, qui primi arma sumpserint, et priuatis cupiditatibus indulgentes ambitioni immoderatae publicam salutem post habeant, et malint in aula cum certissima regni peste manere, quam parta patriae tranquillitate domum ad tempus secedere. dum haec fiunt, regis nomine regni delectus citantur. Condaeus vero auxilia toto regno arcessebat. ad eum Franciscus Rupifulcaudius comes venit cum delecta nobilitate ex Santonibus, Engolismensi agro, et Pictonibus collecta. ne quid vero IIIviri in Germania in suum praeiudicium moliri possent, aut delectus vllos haberent, missi duo ex nobilitate, qui quid ibi ageretur, obseruarent, vt si quidem illi auxiliareis copias in Germania conscriberent, curarent et ipsi, vt Condaeo ab Imperij principibus eodem tempore subueniretur.