# Historiae Sui Temporis 2.3.64-65

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.3.64 to 2.3.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.64

haec prius quam fiant, se ab aula non posse discedere demonstrant; quibus confectis mox condicioni parituri sint, nec tamen petere, vt per absentiam suam Condaeus vicissim ab aula absit; verum orare Regem, vt eum ad se accersat, et a loco atque adeo ab hominum, cum quibus nunc versatur, consortio abducat, eiusque consilio in grauissimis regni negotiis deinceps vtatur. libellis subscripsere Franciscus Lotaringus, Momorantius, Santandreanus, quibus postea longo et prolixo scripto responsum est, quod XIII Kal. Iunij publicatum est. in eo multa in aduersariorum inuidiam praefatus Condaeus, quod consiliis cum Poptificis legato, et Hispani ac ceterorum externorum principum oratoribus communicatis, non religionis, sed priuatae cupiditatis impulsu, non libellum, sed decretum hoc confecerint, et regi obtulerint; quod ex eorumdem sententia armati in aulam venerint, et Rege ac Regina in potestatem redactis de nouo consilio penes regem instituendo cogitarint, amotis praecipuis regis administris, et eorum loco nouos in amplissimum ordinem asciuerint. id patere ex iis VI antea nominatis, quos nuper allegerint, cooptatione adeo ridicula, vt in populi fabulam praeclara illa succenturiatio abierit. alios ad necem destinasse, alios proscripsisse, aut relegasse. in iis Michaelem Hospitalium virum grauitate, prudentia, eruditione ac morum sanctimonia cum paucis comparandum, et eius simileis sacri consistorij consiliarios, quod minus aequos ipsorum consiliis se praeberent. ne Reginae quidem pepercisse, quam proinde Cenoncellas ad culturam hortorum, si eorum consilia processissent, aut si Condaeus partes suas non interposuisset, amandare constituerint, intentato etiam mortis metu, nisi ipsis morem gereret, et eorum postulatis ac libidini assensum praeberet. denique Rupisurionium regis consanguineum, qui tenerae eius aetati propter summam prudentiam ac probitatem admotus sit, procul aula summouere decreuisse, vt alios pueritiae moderatores illi apponant, qui eum ludere, saltare, equum scienter circum agere, voluptatibus ac luxui indulgere, nulla interim pietatis aut numinis mentione facta, doceant;

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
