# Historiae Sui Temporis 2.3.76-77

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.3.76 to 2.3.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.76

varie afficiebantur spectantium animi, dum Gallos factionibus scissos ac vix diuulsos rursus sponte coire, et qui nunc mutuae beneuolentiae tot signa darent, mox signo dato, si fors ferat, concursuros, et alterum alteri perniciem allaturos cogitant. inter hos animorum aestus gandio ac lacrimis mistos procul inde semotis arbitris Regina ac Condaeus diu collocuti sunt. petebat Condaeus, vt IIIviri aula discederent, et Ianuarij edictum seruaretur. Regina quod ad primum, se prorsus nolle, alterum non posse concedere ostendebat, quippe auersa sacri ordinis pleraeque nobilitatis et vniuersae fere plebis per totum regnum voluntate, quae tunc in armis esset, et cogi citra quietis publicae perniciem vix posset. Regina quidem quamuis negaret, tamen id non sponte facere videri vobat. Nauarrus contra duritiem in eo negotio affectabat, et quanto faciliorem se initio praebuerat, tanto maiorem asperitatem inpraesentiarum prae se ferebat. ita vtrinque post duarum horarum spatium discessum, exasperatis paullum fratrum animis. vbi Condaeus Aurelianum venit, ad socios refert, reque in coetu agitata III Eid. Iunij ad Reginam dat literas, et re cum sociis communicata in hanc sententiam omneis conuenisse dicit: non posse firmas sarciendae concordiae rationes iniri, quamdiu aduersa factio Regem et ipsam suis armis inuolueret, tam validis vinculis, vt etiam amborum voluntates simul constrictas teneant. itaque demisse, quantum possit, petere, ne graue sit, si arma ad coniuratorum vim depellendam pro communi libertate sumpta non deponant, nec pati possint, vt illi, qui sese perduelleis nuper declarauerint, in controuersa caussa iudices sedeant. nec vero ferre posse, vt ad furentis plebis ab ipsis concitatae libidinem edictum illud legitimo sollemnique ritu ex sententia grauissimorum et prudentissimorum virorum conditum violetur, et eo violato vis conscientiis afferatur, eam se ob caussam arma induisse, quae nequaquam exuturi sint, nisi prius illi aula excedant.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
