# Historiae Sui Temporis 2.3.96-98

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.3.96 to 2.3.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.96

Nauarrus vero euocatis Castelloduno IIIviris rursus sequenti die in aciem instructo exercitu prodiit. ita vtrinque sine certamine discessum. inde Bogentiacum, quod sibi ereptum dolebat Condaeus, quodque Guisius in castra reuersus imposito praesidio firmauerat, recta ducit. id suffosso muro per duo foramina a Prouincialibus, quos Vascones sequebantur, et mox Io. Hangesti Iuoei legione impetu captum, et insolenter direptum est, occisis fere praesidiariis et Protestantibus ipsis, qui in oppido remanserant, haut mitius habitis. ibi soluta primum egregia illa disciplina, de qua diximus, et rapinis ac licentiae initium factum, quae tunc in cunis postea per bella ciuilia adoleuit, et in eam magnitudinem ac potentiam, vt regnum hoc florentissimum lamentabili vastatione depopulata sit, magno militaris scientiae dispendio ac ducum dolore simul ac dedecore excreuit. diuersa parte III viri denocte castra summo silentio mouent, et Bloesas recta ducunt, paullo ante a Protestantibus occupatas arce etiam praesidio munita; sed cum locus haut satis firmus, nec spes auxiliorum esset, IIII Non. Vtil., qui arma ferre poterant, vrbem deserunt, et transmisso ponte in vlteriorem Ligeris ripam Aurelianum explicatis signis petunt, continuoque Guisius Bloesas intrat, et quamuis citra certamen vrbe potitus esset, omnis libertas furenti militi permissa est; direptae aedes, plerique Protestantes, qui remanserant, interfecti, aut in profluentem mersi; nec feminis quidem parcitum, quarum nonnullae violatae plures etiam occisae, inter quas vna reperta est honesto loco matrona, quae cum vndarum rabiem euasisset, percussorum manus non effugit. inde Merum, qui pagus est II a Bloesis leucis Protestantium conuentibus frequens, itum, ac plerisque interfectis omnia praedis per IX dies continuos vastata, Cassobouio loci pastore in proximum fluuium merso. qua de re Condaeus per literas apud Nauarrum fratrem conquestus, nullum aliud responsum tulit, quam haec et talia belli necessitate excusari. inde Caesarodunum Turonum ducunt eo venerat paullo ante ferias Paschatis Monpenserius, et cum vrbem idonee firmasse sibi videretur, Protestantes aliena ipsius voluntate perspecta eam per vim capiunt, nec furori lasciuientium temperari potuit, quin statuae et imagines passim in templis profligarentur, reclamantibus optimis quibusque, qui quantum ex eo odium contra se concitarent, quantoque haec res porro detrimento constitura esset, iam tum prouidebant. missus mox eo Rupifulcaudius, qui supellectilem omnem templorum preciosam, quae in illa ciuitate longe copiosissima erat, describeret, et eius relicto penes ecclesiasticos inuentario manu propria obsignato gnato Aurelienum secum asportaret. inde capta occasione perditissimus quisque arma capere, et manu coacta per pagos et oppida infirma discurrere, Protestantium insectandorum praetextu passim praedas agere conniuentibus praefectis, et latrocinia auctoritate publica impune exerceri.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
