# Historiae Sui Temporis 2.4.1-2

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.4.1 to 2.4.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.1

CONDAEVS quanquam auxiliorum externorum aduentum in regnum vt exitiosum deprecaretur, cum tamen antea Andelotum eam ob caussam in Germaniam legasset, ad Volfangum Palatinum Bipontinum ducem prid. Kal. VItil. dat literas, per Gasparem Schombergium Germanum nobilem, vt eum de rerum Gallicarum statu plenissime instrueret, et auxilia promissa maturaret. mox VI Eid. Aug. scriptum emittit, quo innocentiam suam ac suorum contra S. C. curiae Parisiensis, vt vitio factum, tueretur, rem cauillationis atque adeo inuidiae plenam esse, quod eo minime comprehensus sit, ridicula prorsus ratione, vt odium quod in se non audeant, in socios calumniose totum effundant; nam multo iustius in Guisianos decerni potuisse; quippe qui coniurationis clam nuper in Prouincia cum Fabricio Serbellono Auenionis Pontificis nomine praefecto interuentu Francisci Perussij Laurei curiae Aquensis praesidis initae palam conuicti sint, ob idque Entragus et Laedetus praecipui factionis duces publico iudicio damnati capite luerint. idem ab iisdem in Delfinatu tentatum, astu ac molitione Mantilij emissarij, vt duabus potentissimis illis in ordinem redactis prouinciis, publicam pacem in iis turbarent. eodem scripto repetuntur eadem, quae superius dixerat, nimirum iussu et mandato Reginae a Condaeo, ac Protestantibus sumpta arma, et per Buchauanium ad Condaeum ab ipsa cum fiduciariis literis missum monitos eos, ne arma ponerent, antequam Guisiani posuissent, et quorsum eorum consilia euaderent, melius perspici posset. tum Germanos Heluetiosque, tum eos qui iam venerant aut propediem venturi exspectentur opem aduersariis suis laturi, obsecrat, meminerint decoris ac nominis antiqui, ac pristinam aequitatis gloriam sibi adeo honorificam seruent, neque committant, vt hoc in ipsos opprobrium cadat, quod videlicet, pro mala et iniqua caussa aduersus iustam ac bonam caussam, pro iuratis regis hostibus aduersus fidos regis subditos, pro peregrinis principibus aduersus consanguineum principem, pro Pontificis ecclesiaeque R.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
