Latin
2.4.100 to 2.4.101
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.4.100-101
Unproofread scanNot analysed yet
postea promulgato edicto assignatus extra vrbem sub Pinu Protestantibus locus, quo conuenirent, et ne quid iniuriae iis a plebe fieret, omnium arma in publicas aedeis comportata, abrogata consulibus et decurionibus vrbis, qui Flaceanis partibus addicti credebantur, potestate, et aliis minime suspectis a Crussolio inaliorum locum succenturiatis. Flaceanus inde cum suis Brinolium se contulit, signis explicatis, in quibus R. Sedis insignia, hoc est, duae claues decussatae impressae erant, praecunte Franciscano cum lignea Christi cruci affixi imagine, vt in supplicationibus et parentalibus fieri amat, et vno quoque milite coronam seu rosarium circa collum tanquam monile gestante; caesa ab eo in itinere cohors nuper regis nomine conscripta; tum assumptis IO circiter aliis vndique ad se spe praedae accurrentibus, cum milite vago et ad rapinas ac caedeis huc illuc discurrente multa damna vicinis locis dedisset, per montana Brunolio relicto Bessi arce in itinere tentata tandem Bariolium versus iter intendit, cum prius tribus edictis citatus, quod non pareret, S. C. perduellionis damnatus esset; eo mox a praeside et Crussolio praemissi Senas et Mouentius cum scloppetariorum cohottibus, qui ab oppidanis exclusi Varagam haut longe consedere. ibi a Flaceano veluti obsessi diuturna pugna, et cum pilae ac puluis defecissent, saxis etiam certauere, ac tandem Maximini fanum vt locum tutiorem concessere. Flaceanus vero Bariolium ab oppidanis inuitatus petit cum OIO IO circiter militibus, quo mox Praeses ac Crussolius cum XX signis ductore Santalbano accurrere, nec multo post per dispositos equos Adretius legionariorum praefectus eodem venit, Ventabreno interea passim equitatum Arelate et vicinis locis cogente, vt Flaceano suppetias ferret, et ad Remigij fanum, dum Auenione promissa auxilia aduentarent, subsistente: quod maturandae Bariolij obsidionis caussam ducibus praebuit. oppidum ad radices ardui montis loco depresso ac praecipiti situm est, a tergo asperis collibus, a fronte praeruptis fere cliuis cinctum veluti forma theatrali, de cetero moenia firma, quae riuo conuallem admodum angustam praeterlabente alluuntur, et arcem oppido imminentem habet, vt haut ita expugnatu facilis a multis crederetur, praesertim cum duces IIII tormenta tantum campestria in castris haberent.