Latin
2.4.3 to 2.4.5
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.4.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
fautoribus aduersus eos qui puriorem doctrinam profitentur, in Galliam armati venerint. eodem tempore socij ad Ferdinandum Caesarem dant literas, quibus repetita altius motuum nuper exortorum origine, caussae suae aequitatem ostendunt, et maleuolos aduersariorum rumores ac criminationes diluunt, orantque, vt tam iustae caussae curam ac patrocinium suscipiat, et Germanorum auxiliareis copias quae Guisianis atque adeo III viris mereant, edicto domum reuocet. iam enim Philippus Rheni comes et Rochendolphus comes cum suis equitum peditumque cohortibus ac legionibus ad Guisium venerant, nec non Helueticae copiae magno numero; antea itidem Februario mense Gulielmus Frulicus magni nominis inter Heluetios dux Nauarri accitu Lutetiam venerat, et mox ad delectus habendos remissus fuerat: scripserant et IIIviri ad oratorem regium, vt de auxiliis Heluetios sollicitaret. missus postremo Pasquerius Allobrox nuper conchyliato torque honestatus, qui ad XV signa, quae postulata fuerant, VI addi peteret. sed intercedebant Tigurini, Bernates, Basileenses, Scafusiani, Claronenses et Apsellenses, et motus ob religionem excitatos quauis ratione potius, quam armis, componendos affirmabant, saluoque foedere honeste de auxiliis se excusare posse ac debere contendebant. peruincente tamen Frulici et V pagicorum auctoritate, et vrgentibus Hispano ac Pontificio oratoribus decreti delectus, initio sub condicione, de pensionibus Soloturni exsoluendis, quae tamen mox Frulici interuentu remissa est. itaque electi more recepto duces III Eid. Iunij, acceptoque stipendio ad VIII Eid. Vtil. in viam se dedere, et Margaritae Parmensis, quae Belgio praeerat, permissu per Sequanos, qua breuius iter est, rara sed suspecta plerisque gratia in Galliam magna celeritate descendere. quibus et aliis copiis cum videret Condaeus IIIviros in dies firmari, post Bricomotum etiam Robertum Stuartum Scotum hominem industrium et manu promptum in Angliam mittit, qui suo sociorumque nomine auxilia a Regina promissa acceleraret. haut multo post rex mandat Aureliani aedilibus, ad se veniant, quid suae voluntatis sit, ex ipso plenius intellecturi. id aegerrime tulit Condaeus, et datis ad regem ac reginam literis de iniuria expostulat, quod indigna meritis suis gratia rependatur, nec sibi quid vterque velit diserte imperetur, sed inimicorum hominum arbitrio rex se ac regina circumagi sinant, et optime de vtrisque ac regno merito principi contumeliose illudi patiantur. inde et ad Philippum Hessorum principem dat literas VII Kal. VIIbr. ,quibus de eius egregia in regem ac Protestanteis voluntate se abunde ex Andeloti auunculi literis cognouisse significat, eique hoc nomine gratias agit, rogatque, ne occasioni desit, aut tam iustam caussam deserat, regem regnum seseque ob summum beneficium tam necessario tempore collatum perpetuo obstrictos habiturus.