# Historiae Sui Temporis 2.4.48-49

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.4.48 to 2.4.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.48

infantes qui remanserant, rursus lauacro abluti, et repetita matrimoniorum sollemnia. Matiscone item, quae ciuitas triduo post occupatum Lugdunum a Protestantibus capta est, imaginibus passim per templa profligatis, tantus terror Cabilone deserto a Monbrunio iniectus, vt plerique de eo relinquendo cogitarent. itaque occasione vsus Tauanius mox eo aduolauit et ante portas comparuit, verum a ciuibus exclusus cum spe concepta excidisset, III Non. Iunij mox eodem cum exercitu ex Sequanis fere et Hispanica insignia gestantibus constante quasi vrbem obsessurus venit, castrisque positis, cum illi exprobraretur, quod contra Francos Hispanicis auxiliis vteretur, fanum Ioannis retro cessit; sed mox rursus rediit portas inopinato occupaturus, irrito tamen successu, quippe praesidiariis gnauiter locum tuentibus repulsus. sed cum ad alteram obsidionem se compararet, missus Lugduno Caesar Guilleramus Entragius, cuius aduentu confirmati oppidani initio crebras eruptiones fecere plerumque obsidenti damnosas. nihilominus Tauanius ducta fossa ab ima parte V Non. Vtil. S. Laurentij suburbium occupat. inde facta pulsatione vix duarum horarum spatio omnia munimenta destructa sunt; quo eodem die Mutius quidam olim Tauanij domesticus de prodenda ciuitate cum eo clandestina consilia serere conuictus patibulo affixus est, interminante Entragio, cum postridie deditionem facere iuberetur, Tauanium, si in suas manus incideret, eandem sortem experturum. quo responso iritatus Tauanius contra Turrem displosis OIO IO ictibus, et compluribus rursus ruinam versus, vbi plerique occisi ex praesidiariis; tandem cum XII tantum delectos ad ruinam contemplandam misisset, ex quibus VI occisi sunt, ab impetu faciendo abstinuit. nocte insequenti egressi praesidiarij excubias caedunt, et vsque ad tormenta progressi, vt ea confringerent, superueniente Tauanio postremo repulsi sunt; qui tamen postridie vasis conclamatis obsidionem soluit, quasi vrgente alio negotio longinquo, relictis in itinere, dum properare fingit, pulueris tormentarij doliis aliquot, et structis insidiis, in quas praesidiatij prae ardore insequentes praecipitarent.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
