# Historiae Sui Temporis 2.4.6-8

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.4.6 to 2.4.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.6

in eam rem postea ad Hessum missus Gaspar Schombergius, cum mandatis Condaei, quibus impetrauit non solum vt delectus per Germaniam haberentur, sed etiam vt C aureorum OIO in eos vsus ab imperij principibus subministrarentur. secundum haec a Santandreano Augustoritum Pictonum ducitur, quod hodie de prouinciae nomine Pictauium vulgo dicitur. recitata palam ac publicata per Alexandrum Godionem Stagnium pastorem Condaei protestatione Eid. April. principium motus in ciuitate factum, aucti aduentu F. Rupifulcaudij comitis ac dein Bellauillij ac Vigeani, qui cum copiis Aurelianum ad Condaeum tendentes illac iter habuere, ita vt Vidus Dallonius Ludae comes prouinciae praefectus cedere, et Niortium se conferre coactus sit. eodemque die, qui fuit XI Kal. Maij, Stephanus Ceualerius Prunaeus vir probus vectigalium regiorum per eas prouincias praefectus arcem occupat, in quam pecuniam regiam comportari curauerat, eiusque custodiae coactorem prouinciae Franciscum Pinellum praeposuit. tum grassante paullum licentia a pueris ad id subornatis in sacella noctu fit impetus; moxque adueniente Ladislao Bucheto Sangemmeo qui Aureliano, vt vrbi praeesset, a Condaeo missus fuerat, XI Kal. Iun. ademptae oppidanis claues, et dispositae ad praefecti arbitrium per vrbem stationes. qua triduo post, plurimi qui in ea vrbe iuris studio operam dabant, Franciscanorum coenobium, in quo frumenti vini laridi magna copia erat, conueniendi ad conciones colore deposcunt, et attributum licenter diripiunt, ac postridie Grammontani ad Condaeum item cum copiis tendentis in vrbem aduentu audaciores redditi per templa discurrunt, et statuas passim atque altaria profligant: tractae etiam ex iis per vrbem contumeliose quaedam, quas maiore veneratione plebs colebat, imagines, et postea incendio consumptae, direpta omni supellectile pretiosa, cuius minima pars descripta est: nam CCC XX pondo tantum in commentarios relata. cum vero plerisque merito suspecta esset Pinelli fides, Sangemmeus ope Grammontani arcem tentat, et Pinellum deditionem facere iubet: quod cum ille pecuniae regiae custodiam caussatus recusaret, et contra de eius securitate fidem frustra interponeret Grammontanus, tandem promissis Pinelli in Sangemmei verba iurantis, fides habita. Grammontano dein digresso, et cum XIII peditum signis Aurelianum profecto, cum Caesaroduno eiecti praesidiarij ductore Codraeo aduentare dicerentur, insequente eos Villarij comite, seditio exorta est, cum oppidani externum militem admittere recusarent. ad extremum dissidentibus studiis omne imperium in Sangemmeum translaum, quo ille vsus Campanicium ex Lemonicibus cum LX equitibus aduetantem, et vagas cohortes Andegauo, Salmuria, Iulioduno, Caesaroduno, ac Chinone illuc confluenteis ductoribus Iacobo Bellouio Tignio, Ioanne Renardo Minqueterio, Ludouico Mangone, Brechaeo, Turrio, Burnesello, Cornelio Scoto, Riuerio, et Bessis fratribus, intra vrbem accepit;

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
