# Historiae Sui Temporis 2.4.71-72

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.4.71 to 2.4.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.71

de quibus instrumentum fuit confectum a Bertrando Bausco anno OIO CC XLII Eid. Xbr. in eo principatu et partem habebant Hierosolimitani equites a principibus, vt vero sit simile, in societatem ascici ob virtutis famam et praecipuum belli aduersus Saracenos gerendi, cui illi destinati erant, ea aetate studium, vt a Rigensi episcopo in Liuonia alibi factum memorauimus. idque ex numis plerisque patet, quibus in antica parte Arausiensis principis, in postica Hierosolimitani ordinis insignia visuntur insculpta. et ita res in eo principatu fuerunt vsque ad annum OIO CC LVI. quo Carolus Andegauensis Ludouici IX frater, qui Beatricem Raimondi Berengarij vltimi ex Barcinonensium comitum illustri familia Prouinciae comitis F. vxorem duxerat, eam ditionem creuit, et Gulielmuni Bauscum Arausionis principem tanquam beneficiarium in fidem accepit per Odonem Fontenaxium magnum Prouinciae Senescallum. Carolo Carolus II F. successit, qui tot regulorum suspectam potentiam habens ab Hierosolimitanis equitibus permutationis titulo partem, quam in Arausiensi principatu habebant, comparauit, anno OIO CCC VII, XI kal. IXbr., eamque mox Bertrando Bausco attribuit, lege adiecta vt ipse posterique eius de principatu vniuerso tanquam beneficiarij Prouinciae comitibus fidem deinceps praestare tenerentur. ea de re instrumentum confectum anno sequenti XI Kal. April. secundum haec Bertrandus Bauscus a Roberto Caroli II F. sacramento adactus est anno proximo, cumque biennio postidem Bertrandus cum syndico Arausiensi ciuitatis nomine agente de priuilegiis et immunitatibus transigeret, supremi imperij ius quod comitibus Prouinciae competit, diserte exceptum est. Bertrando Gulielmus F. successit, qui itidem a Roberto iisdem condicionibus in fidem acceptus est. Gulielmo Raimondus filius successit, et huic Raimondus II, qui ambo Ioannae Neapolis et Siciliae reginae sacramentum fidei dixerunt, et hic quidem de vi publica ob quaedam violenter perpetrata Cortesone, quod est principatûs municipium a Fulcone Dagutio magno Prouinciae Senescallo postulatus fuit, bonaque eius annotata, nec prius quam gratia delictorum a Ioanna impetrata eorum plenam possessionem recuperauit.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
