Latin
2.4.73 to 2.4.75
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.4.73-75
Unproofread scanNot analysed yet
Ioanna cum nullos liberos haberet Ludouicum I Andegauensem Ioannis Franciae regis F. adoptauit, et heredem instituit, et post eum Ludouicum II eius filium, eique Ludouicum III Calabriae ducem substituit, a quibus omnibus principes Arausienses in fidem accepti sunt. Raimondi Bausci sine masculis decedentis ditionem Maria filia creuit, quae Ioanni Cabilono nupsit anno OIO CCCC X, cum Bausci cum principatum ab anno OIO CC XL tenuisseut. ex eo matrimonio genitus Ludouicus Cabilonus, qui a Renato Siciliae rege in fidem acceptus est, eique XV OIO librarum commodauit anno OIO CCCC XXXVI dum captiuus Diuione a Philippo Burgundione detineretur. vicissim Renatus, vt ei de huius summae restitutione caueret, ius supremi imperij, quod ipse in principatu habebat, obligauit; cumque carcere liberatus aes illud dissoluere paratum se ostenderet, Cabiloni tergiversatione effectum est, vt negotium exitu caruerit. Ludouico Gulielmus Cabilonus successit, qui cum summo imperio illo licentiose, atque adeo iniuriose contra Arausienseis abuteretur, tandem vicinorum interuentu inter partes transactum est, cautumque, vt Arausiensibus a principis magistratibus appellare ius esset. id actum anno OIO CCCC LXXI mense Ianuario, quo tempore rerum in Francia potiebatur Ludouicus XI, qui Renato et Carolo in Prouinciae comitatu successit, et cum Gulielmo Cabilono transegit, his condicionibus, vt Gulielmus acceptis a rege XL OIO aureorum fidem in posterum regi et Delphino Viennensi tanquam beneficiarius obligaret, et eius subditis ad Gratianopolitanum Senatum appellare ius esset, ceteroqui ipse titulos supremi principis, seque gratia Dei principem Arausiensem indigetare, monetam percutere, gratiam delictorum impertiri, aliaque eiusmodi, quae summi imperij sunt, facere posset, hisque condicionibus in fidem acceptus est VII Kal. Iun. anno OIO CCCC LXXV. ab eoque tempore de Arausiensium appellationibus Delphinatûs curia cognouit vsque ad annum OIO CCCC IC. quo Ludouicus XII, qui impense Ioanni Cabilono Gulielmi F. fauebat, officiorum memor et egregiae ab eo nauatae operae in proelio ad Albini fanum in Armorica, vbi ambo capti fuerant, supremum ius illud bene merito amico remisit, non tamen sine contradictione. nam cognitor regius intercessit, et ad Delphinum et Delphinatûs gubernatorem appellauit, protestatione facta et monumentis publicis eodem anno IIII Eid. VIIbr. consignata, verum spreta cognitoris regij protestatione Ioannes ex eo supremum ius in eo principatu vsurpauit et curiam Parlamenti praesidemque et IIII consiliarios instituit, qui ius cum suprema potestate dicerent, idque vsque ad Ludouici XII excessum tenuit. nam eo defuncto cum Franciscus gratiam a decessore suo factam reuocasset, Philibertus Ioannis F.