# Historiae Sui Temporis 2.4.76-78

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.4.76 to 2.4.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.76

in fidem ab eo acceptus est, rursusque Gratianopolitanus Senatus de Arausiensium iudicum appellationibus cognouit. Philibertus is sine liberis decessit, et Renatum Nassouium Claudiae sororis F. heredem instituit, atque in Cabiloni nomen adoptauit. ij quod relicta Gallia Austriacis operam suam addixerant, eorum gratia contra beneficij collati auctores vsi sunt, et post Ticinensem cladem Madritiana pacificatione cautum fuit, vt nulla habita iuris, quod regibus competebat, ratione, Arausiensis principatûs cum summo imperio ipsis restitueretur. et quanquam bellis postea inter Carolum V et Henricum II subortis regij magistratus manum in principatum iniecissent, et Gratianopolitanus Senatus per id tempus de appellationibus cognouisset, tandem pacificatione vltima anni OIO IO LIX rursus supremum Arausiensis principatûs imperium Nassouiis iuxta Madritiana pacta restitutum est, et Gulielmus Gulielmi F. Renati frater patruelis praefectum vrbi imposuit, et magistratus denuo instituit qui citra prouocationem cum summa potestate ius dicerent. ea vrbs olimaliquot Conciliis celebris, episcopali quoque dignitate ornata est, quam eo tempore tenebat Philippus Camerarius ex illustri Camerae marchionum familia, Protestantibus, qui iam in ea libere conueniebant, valde infestus. ij pacate sub Causano praefecto, et postea sub Alexandro Turrio a Villelmo Nassouio vrbis principe vixerant, donec de Vassiacena caede rumore sparso territi oppidani, eandemque fortunam veriti, arma capiunt, Turrio praefecto tanquam sibi suspecto eiecto, et acceptis IO C praesidiatiis se muniunt, misso etiam Lugdunum ad amicitiam firmandam, rem pecuniariam expediendam, et arma coemenda Perrino Parpalea loci praeside, qui in reditu iuxta Burgum in Viuariensi pago, cum per Rhodanum cum armis deueheretur, V ab Arausione leucis a nauclero proditus et interceptus est; quo cognito oppidani statim militem Saulio Santandreano duce ad recipiendum si fieri posset, Parpaleam emittunt, tam vicinum hostem minime rati. iam ante Philippo episcopo vrgente Fabricius Serbellonus, penes quem summum armorum imperium ei a Pontifice cognato attributum in Venascinensi comitatu erat, Caualione loco condicto conuenerat, cum Honorato Sabaudo Sommariuio Claudij parentis Tendae comitis legato, Francisco Balma Suzae comite, Ponteuesio Carsio, Flacceano eius fratre Aquensis ciuitatis praefecto, Gabriele Bollerio Centalio, Ventabreno Lauerderio, Mondragonio, Venterolio, aliis regiae ditionis proceribus, et de Protestantibus Arausione vt nimium vicino expellendis consilium inierat, cum intellecto praesidiarios vrbe egressos inopinato, ad portas cum II muralibus tormentis et minoribus aliquot aduolat Non. Iunij vix albescente die; oppidani casu territi, mox ad reuocandum Santandreanum mittunt, et eodem tempore, vt moram negotio interponerent, cum Serbellono colloquium poscunt, et VI e suo numero ad eum legant: tum perscriptae condiciones: vt externus miles statim dimitteretur:

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
