# Historiae Sui Temporis 2.4.82-84

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.4.82 to 2.4.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.82

vixque exortis post ingentia tonitrua insolitis imbribus incendium restingui potuit; qua commoditate vsi plerique, qui a strage superabant, per noctem aufugiunt, et ad socios, qui Seriniani substiterant, se conferunt. tumdireptae aedes, quibus ignis pepercerat, ac postridie moenia Serbelloni iussu a fundamentis euersa. capti Arausione Costa arcis praefectus, Caritaeus, et Ruisius, et Tarasconem sub custodia ducti. Serbellonus cum suis Auenionem concedit, relicto in vrbe Turrio. Sommariuius in Prouinciam tendit, itinere per Vedanam, Castrum nouum et Cumontium facto, atque ad Balmetam castra metatur. Susaeus magna praeda onustus cum Petram-latam cum suis venisset, et inde Montelium Adaemari, cuius iam praedam spe deuorauerat, petere in animo haberet, intellecto firmas in eo copias esse, domum retro ad vireis ex laboribus reficiendas se contulit, imposito Petrae-latae CCC praesidio sub Ricardo Vaureacensi. Parpalea vero ille, de quo diximus, Auenionem, vnde natus erat, ductus, cum ibi cauea lignea et in altum suspensa inclusus ad vilis plebis spectaculum ac ludibrium diu expositus fuisset, postremo Vi Eid. VItil. capite luit. quibus rebus iritatus vltra modum Adretius homo natura ferus et qui occasionem fundendi humani sanguinis quaereret de cetero strenuus et impiger dux Gratianopoli profectus, relicto, qui per suam absentiam vrbi praeesset, Briono ex Treuirensi nobilitate homine bellicoso cum IIII signis Montelium venit Non. Vtil.: inde acceptis in itinere nouis copiis cum Serinianis recta Petram-latam ducit, quod est oppidum in planicie situm, dissitis leucam amplius ab eo montibus, tantum rupes oppidi dorso assurgit, cui arx insidet, omni ex parte praerupta, ad quam ex oppido admodum angusto calle aditur. facta ruina primo impetu vrbs capitur, subito aduentu attonitis adeo praesidiariis, vt ruinam defendere non ausi, statim in arcem se receperint; potitus oppido Adretius quoscunque armatos nactus est omneis ad vnum occidi iussit. inde recta ad arcem progreditur, ne spatium militi animos ex pauore concepto colligendi daret, fortunaque vsus ad portam vim facit, territisque praesidiariis huc illuc palantibus, et quid agerent ignaris colloquium poscitur; sed dum de condicionibus altercatur, Arausienses recenti suorum clade efferati et vltione ardentes irruunt, et refracta porta in confusos rabiem effundunt nulli parcentes, parte de rupe deiecta, parte gladio trucidata. inde sine mora Burgum vadit Adretius, quod non admotis tormentis mox venienti patuit. obuiam et ad eum venere Fani Spiritus oppidani et claueis oppidi attulere, cui validum praesidium ad pontis Rhodano impositi securitatem imposuit duce Pontio homine pugnace cui multum fidebat, etsi erat altero brachio mutilatus.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
