# Historiae Sui Temporis 2.4.95-96

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.4.95 to 2.4.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.4.95

postea missus Blaconus cum delectis, qui ex Forensi agro in vrbem iam penuria laborantem annonam adueheret. is ad Casam vsque Dei, quod est in Aruernis munitum coenobium, progressus locum capit et ei cum praesidio Moniusium sororium suum imponit. inde Anicium siue Podium Velaunorum progressus cum tormenta non haberet, et Santeranum, Sancaumontium, et Sanvitalium cum aliis prope esse intellexisset, nullo operae pretio facto reuertitur. illi coenobium discessu Poncenati mox recipiunt, et contra deditionis leges Moniusium libertatem pactum retinent, et sub custodia, quod de caede Gondrinij insimularetur, Rigomum mittunt, vbi multa grauia ob eam caussam perpessus est. secundum haec missus Io. Mendoza Hispanus, qui iamdiu regibus nostris patria deserta operam addixerat, homo festiuus et rerum peritia praeditus ad Heluetios, apud quos olim orator fuerat, vt de auxiliis Lugdunum missis apud Bernates expostularet, quasi ita foedere, quod illis cum Gallis intercedit, violato. verum illi excusant, et suos sponte eo iuisse dicunt, quod cum impedire non possent, hanc legem addidisse, vt vrbis tantum custodiae inseruirent; qua in re amici potius quam alieni a regis commodis animi signum dedisse. nihilominus a Mendoza impetratum, vt suos reuocarent, missique Nicolaus Graferiendus, et Hieronymus Manuel ad Subizium, qui Mendozae legatione exposita peterent, vt cum bona ciuium et sua venia, quando id regi graue esset, inde suos deducere liceret. quod et factum est, acceptisque a Subizio stipendiis continuo domum remissi sunt; Nouocastrensibus et Valesianis remanentibus, et in VI signa distributis; qui condicionibus scriptis sub Petro Ambiello summo eorum praefecto deinceps Lugdunensibus militarunt. nihilominus aliorum discessu multi ex ciuibus territi vna et ipsi vrbe excesserunt, prose quente abeunteis summa humanitate Subizio, et melius secum agi dictitante, si ij, quibus animus deesset, vrbem desererent, relictis in ea pignoribus ac caritatibus.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
