Latin
2.5.4 to 2.5.6
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.5.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
item locorum omnium quae ex Astensi comitatu possidet. praeterea regi restituere debere oppida, loca et arces Cunij, Fossani Sauillani, Montis-regalis, et eius ditionum; insuper Clerium cum territorio suo; item satisfacere debere, de transactione inter Francum ac Sabaudum anno OIO CCC LIII facta, saluo eius contra alios quoslibet iure. item de iuribus ac portionibus hereditariis Aloisiae Francisci I parentis, quae ei in bonis ad Imperium minime pertinentibus, et in quibus lege municipali feminae a masculis non excluduntur tanquam soli et vnicae Philiberti Sabaudiae ducis sorori germanae et heredi competebat. praeterea Senatus Parisiensis placito anno OIO CCC XC inter Sabaudiae ducem et Saluciae marchionem dato satisfieri debere, quo Delfino Saluciensis marchionatûs supremum dominium abiudicatur, et Sabaudus ad omnium oppidorum Saluciae marchionibus ademptorum, aut quovis modo a Sabaudo occupatorum et vsurpatorum restitutionem damnatur. inter ea, quamvis senatusconsulto minime enumerata sint, recenset, Bargam, Cauortium, Pancalerium Epiniam, Villam-nouam Sollerii, Moruttam, Muretum, et oppida IIII aut V, quae a Solleriensi familia hodie tenentur, Carinianum, Monasteriolum, Cardeum, Vigonium, Villam-francam, Caualerium maius, Raconisium, Mollebrunium, Carralium, Sommariuam, Caramaniam, Caualerium Leonis, Valigieram, Cazalgiam, Forpassium, Faulam Mulassanam, Vilia-falletium Buscam; item Conium, Fossanum, Montem-regalem, Sauillianum, Centalium, Luscam, ac alia comprehensa in concessione ab Othone I Caesare Alaramo sororis filio, qui primus Saluciae marchio ab eo institutus est, anno IO CCCCLXVII facta: quae omnia fere Prouinciae comitibus a marchionibus oppignerata aut vendita sunt, qui iis postea, dum bello sacro extra ditionis suae fineis distinerentur, a Sabaudiae comitibus spoliati fuere. proinde iure duplici ea regem vindicare, in cuius persona Prouinciae comitum et Saluciae marchionum iura ac dominia hodie confusa sunt. et quamvis delegati ita sentirent, probationes ad ius, quod regi in Augusta Taurinorum competebat, firmandum non suppetere, tamen minime dubitabant, quin intra designatum tempus idoneum id probari posset; quod dum fiat, interea omittendum non esse, ciuitatis ordines a Carolo desertos omne ius ac dominium suum in Franciscum I transtulisse anno huius saeculi XXXVII, ac supplices petiisse, vt inter Francicae ditionis subditos in posterum accenserentur; id vero Franciscum acceptasse, confecto ea de re diplomate, quod in omnibus regni curiis tunc promulgatum postea Henricus II, Franciscus II, et Carolus etiam, qui nunc regnat, ratum habuere. his rationibus nixus Bordillonius mandatorum a Roberteto allatorum executionem vsque ad regis pubertatem suspendi postulabat. id actum Augustae Taurinorum XVII Kal. VIIIbr. vrgente tamen Regina nihil non in Margaritae gratiam facere parata, et preces ac querimonias miscente Hieronymo Roboreo Tolonensi episcopo qui Sabaudiae ducis apud regem oratoris munere fungebatur, tandem re rursus in consistorio agitata, quae tunc in aula occupauerat libido eorum animos, qui plus aliis sapere volebant videri, minuendae regiae maiestatis et spoliandi regni, Taurini et ceterorum locorum restitutio decreta est, ac postremo facta prid.