Latin
2.5.73 to 2.5.74
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.5.73-74
Unproofread scanNot analysed yet
Ioannes Capreolus vnus ex decurionibus cum ad tumultum sedandum in plateam cum scipione prodiisset, et ad columnam ligneam inniteretur, teli in oculum sinistrum directi violento ictu quasi posti affixus, mox geminatis ictibus stans confossus est. ibi et Petrus Pererius pastor deprehensus ac caesus, et in puteum praecipitatus est. ita per quinque dies continuos eo loco saeuitum. quam saeuitiam Protestantes haut hinc longe Rabastenij itidem ad Tarnim, Arpaioni copiis auxilio Tolosatibus superuenientis freti pari crudelitate vlti sunt, cum dicerent, domos suas ab aduersariis ad necem creta designatas, et ni praeuenissent, se ad certum exitium proxima nocte destinatos fuisse. mox fanum Sulpitij a Sanmichaelio et Belfortio captum ac direptum, atque sacerdotes et alij vbique ex lanienae Galliaci patratae percussoribus reperti supplicio affecti sunt. cum autem Rapino et Suppeto Rapistagium appulsis de Tolosano casu cognitum esset, Montalbanenses Arpaionum et Marcastellum rogarunt, vt cum suis ciuitatis securitati prospiceret. ij igitur fano Radegundis in itinere capto et occisis aliquot sacerdotibus, nam in eos praecipue saeuiebatur, XI Kal. Iunij in vrbem veniunt, quam muris infirmam, nec apparatu bellico aut comeatu instructam aut denique milite satis munitam caussati, consulibus ac magistratu conuocatis auctores fuere, vt ea deserta secum ad Condaeum Aurelianum contenderent; ibi arcem belli esse, quo ex voto confecto mox patriam ac lares reperituros. contra oppidanis eorum fidem obtestantibus et ne desererentur, et hosti ad praedam ac vindictam cum liberis ac coniugibus exponerentur, deprecantibus superuenit nuntius miseris salutaris, homineis armatos IIII OIO numero in Aginnensi agro ad signa conuenisse et ducem petere, hoc nuncio mutatum a ducibus consilium, qui tamen veriti ne id arte confictum esset, verum necne id esset exploraturi condicionem defendendae vrbis accipiunt, sed ea lege, vt ad auxilia deducenda ante proficiscerentur.