# Historiae Sui Temporis 2.5.78-80

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.5.78 to 2.5.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.5.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.5.78

Terrida Bellomontium versus abiit; ipse cum sua et Thermi alis ac Santaurentij equitum scloppetariorum turma Moissacum contendit, ad Castrum Saracenum impositis Garumnae tormentis, et inde Thermi alam Auscos versus, Arnaeum Condomum, Gondrinium cum nobilitate in Armeniacum comitatum ablegat, vt regiones vicinas in officio continerent. obsidione soluta Marcastellus Non. Iunij in vrbem venit, vbi cum licenter omnia agi videret, direpto etiam nuper a Sanmichaelio Monbetonio arce, cuius dominus etsi a Protestantibus alienus domi se quietus continebat, praesidiarios grauiter increpuit, atque ipsum Sanmichaelium praecipue, qui imperium eius perosus mox discedendi occasionem arripuit; cumque vt remaneret seu roganti siue iubenti Marcastello superbe responderet. ille id sibi licere existimans, eum tanquam transfugam domi suae scloppeto transverberat: quo ictu Sanmichaelius sauciatus, ne inultus moreretur Marcastellum gladio stricto ferit, mox ab circumfuso milite multis vulneribus cum fratre iuniore ac Pontio centurione confossus: interfectorum cadauera furcae affixa cum elogiis, quibus tanquam perduelles proditores transfugae et latrones notabantur. manifesta id Dei vltione factum non immerito multi existimauere, qui scirent Sanmichaelium et eius iuniorem fratrem olim Raimundum natu grandiorem fratrem cum de hereditate inter eos lis esset, ex insidiis occidisse. ipse Marcastellus ex vulnere diu decubuit, et Antonij fanum delatus Bosseranium hominem antiquae disciplinae et abstinentem, qui vicem suam fungeretur, in vrbe reliquit; digresso ob valetudinem aduersam Turrio, et Manna Castrum, et Bellofortio Millialdum in Rutenis repetente. iam ante Limusij, quo Mirapicensem profectum diximus, ante aliquot menseis seditio excitata fuerat et sub vesperam Kal. Mart. qui dies in Dominicum incidebat, Protestantes numero potiores primum duos ac V Kal. Maij, treis eadem audacia trucidant. eo confestim Pomasius Carcassonae praefectus a Catholicis euocatus ducit. vrbs medio fluuio bifariam secta est, et quia Protestantes maius oppidum occupauerant, ipse minus insedit, ex quo mox discessit ad maiores copias colligendas profectus, assumptisque secum Peroto Lupiano Hispano, qui ex vicinis montibus collectos IO C ducebat homines latrociniis assuetos, siue quod ex Vandalorum reliquiis sunt, siue quia cateruatim incedunt, a bandis dictos, et Gallicis aliquot copiis V Eid. Maij eodem redit, nec prius ad vrbem castra posuit, quam vastato circum per XVIII continuos dies agro. interea intra vrbem accepti CC scloppetarij cum puluere tormentario e Foesia regione vicina auxilio summissi, et huc vsque Limusenses obsidioni sustinendae pares crediti; sed post tumultum Tolosanum cum Mirapicensis cum nouis copiis illuc venisset, et XVI tormentorum displosione moenia nequicquam pulsasset, muro, cui oppidani cuiusdam aedes contiguae erant, conscio domino a Mirapicensi perfosso ipse admissus loco potitur, contraria crudelitate occisorum prius morte vindicata.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
