Latin
2.5.9 to 2.5.10
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.5.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
tunc vero ad maiora semper animum appellens de nuptiis Francisci grandioris natu filij cogitare cepit; cui de impetranda Ferdinandi Caesaris iuniore natu filia spem faciebat et Philippi et Pontificis fauor, quem vt omni ratione sibi conciliaret, filium hoc anno primum Romam, vbi honorifice exceptus est, inde in Hispaniam misit cum IIII triremibus. venienti obuiam Perpinianum vsque processit Garsias Toletanus auunculus, qui eum modicis itineribus ad Philippum deduxit, tunc ad septum voluptuarium iuxta Segouiam diuertentem. interea multa grauia ac molesta parenti eius accidere, dum per filij absentiam cum vxore ac domestico comitatu suae ditionis oram maritimam lustraret, Ioanne Cardinali et Garsia filiis eodem die amissis. nec multo post Helionora Toletana tot liberorum parens siue ex naturali stomachi infirmitate, qua iam a longo tempore laborabat, siue maerore ob domesticam iacturam contracto fatis concessit, et ita Cosmi domus tribus funeribus intra paucos dies afflicta, illius vnica virtute et constantia sustentabatur, qui tot cladibus nihil animo deiectus et negotia pro solatiis accipiens in eam curam incumbebat, ne spem de filij nuptiis conceptam euentus frustraretur, quod eas ad fortunarum suarum firmitatem maxime opportunas existimaret. sed accidit, vt dum filius eius in aula Philippi esset, cum Alexandro Farnesio Octauij Parmensis et Margaritae Philippi sororis filio de honoratiori loco in consessibus publicis altercatus sit. quod eo magis molestum ipsi fuit, quod superiori tempore, dum amice in speciem in ea aula viuerent, Farnesius Florentino principi semper cessisset, vt de voluntate Philippi erga ipsum in suspicionem adduceretur, quo instigante aut saltem conscio eam filio atque adeo sibi motam quaestionem credebat. et vero non alia caussa obtendebatur a Farnesio Iuliani Ardingelli equitis Hierosolimitani suasu ad id incitato, quam quod Margaritae Philippi sororis filius esset; quo nomine principem locum ante Florentinum sibi deberi contendebat. alioqui si principatuum ratio habeatur, multis partibus Farnesius Florentino inferior censebatur, quippe qui vltimus inter Italiae duces habeatur.