Latin
2.5.99 to 2.5.100
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.5.99-100
Unproofread scanNot analysed yet
quippe qui iam semel de receptu defossis tormentis cogitasset, ac proinde opem quam citissime rogabat. eam victoriam, quae in V Kal. VIIIbr. incidit, pridie accepta ad Monpelium clades aliquantum imminuit. nam cum Baudineus hoste iam liberius excurrenre insidias struxisset, sui numero inferiores cessere, desideratique in eo conflictu Gremanius iunior et Malliani Bellocariensis filius, Peroti Lupiani famosi illius latronis inibi scloppeti ictu occisi morte vindicati. nuncio victoriae a Baudineo accepto post actas Deo gratias ignes in tectis domorum lapide fere constratis passim accensi laetitiae et Grilli aduentus testes, signoque eo hosti terror iniectus. eodem ipso AEgidianae cladis die Iousa cumVI peditum signis in castra venit, et postquam Furcovallium et Connam increpuit, quod loco tam incommodo castrametati essent, animum obstinat, ibique auxiliareis e Gabalis aduenturos opperiri statuit, neque tamen illi, quia in Floraci obsidione ab Apcherio Gabalorum regulo districti erant, in tempore adfuere. Floracum a Boissio strenuo milite tenebatur, quod octidui obsidione frustra tentatum fuit feminis in eo defendendo fortem operam nauantibus, et scalis admotis, suffosso item muro nihil effici potuit. Boissius vulnus inter pugnandum acceptum eadem animi magnitudine qua acceperat, dum dissimulat, ne oppidanorum animi eo casu infringerentur, postea ex eo in tempore minime curato obiit. tunc Philippus Leuius Mirapicensis ad Iousam venit cum VI tormentis II duplicibus, XXIII item minoribus machinis. eodemque tempore Grillo, dum victoria elatior Lunello Monpelium, non monito Baudineo, tendit, Iousa venienti insidias struit, et in Grammontana silua II OIO pedites et IO equites abdit, et iam praeteruectum prope Arenarias aggreditur, loco sabuloso; vbi primum Grillus acie instructa cum se cum equitatu animose defendisset, postremo cedere coactus, ipse peditatum suum cedendo soluit, qui praeda onustus, dum potius de fuga quam de pugna cogitat, ad internecionem caesus est;