# Historiae Sui Temporis 2.6.3-4

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.6.3 to 2.6.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.6.3

Vtil. Duracium admitterent, et signo tormenti displosione dato conscios, qui in vrbe erant, capiendorum armorum tempus instare admonerent; Pardillanus Puchius Valliaci sororius viam galeri rubri, quae latissima est, occupandam sumpserat, cui Aurosius occurrere debebat; et iam Salinacus vrbis decurio Carmelitarum viam insederat; cum Valliaci legatus, siue quod animo linqueretur, siue quod mutasset, Duracium cum suis aduenientem excludit, rem detectam et arcis claueis penes praefectum esse respondens, statimque Buria et Noallius, qui de consilio resciuerant, arma expediunt, et ciuibus ipsi se duces praebent. nihilominus Puchius non expectato ex arce signo, neque adeo Duracij aduentu ad condictam horam prodiens Salignacum et Aurosium per Strigilem hominem strenuum monet, vt centurionibus ac decanis suis rei conficiendae tempus aduenisse denuntient. verum Aurosius ac Salignacus cum nullam spem viderent, periculum veriti, primi se receperunt, Puchius cum XII ex nobilitate, cum frustra portam, quae portum spectat, et turrem ei imminentem occupare tentasset, vt illac venientem Duracium exciperet, ipse se quoque cum suis recipere coactus est; tanto pauore ciuibus relicto, vt tota ea nocte ad mediam vsque diem insequentem rem potius dilatam, quam omnino omissam rati nihil moliri ausi sint; Buria ipse, qui res ad moderationem reducere cuperetj, aequum se vtrique parti pollicitus suos continuit: conscij interea et alij qui ob religionem suspecti erant, euadunt, seque ad suos recipiunt. Coderetum ad Girondam vsque processerat Duracius cum OIO CC delectis, vnde imposito in nauigia milite Cadillacum postridie venerat, nec vlterius progredi potuerat; cumque ibi de conatu irrito cognouisset, Candalae eomitem Buriae auxilio proficiscentem intercipit, eumque in reginae Nauarrae manus tradit, monito Buria, ne quo Protestanteis ob tumultum Burdegalensem maleficio afficeret; si faceret, pari se iure in Candalam vsurum minatus. interea Monlucius et Terrida V Kal. Vtil. Neraco frustra tentato, quod a IO C praesidiariis continuo excurrentibus tenebatur, circa Aginnum obequitabant.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
