Latin
2.6.78 to 2.6.80
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.6.78-80
Unproofread scanNot analysed yet
sed superata ruina, cum retro alium murum et aggerem superesse animaduerterent, et interea in latus vtrumque densa scloppetariorum grandine peterentur, eadem celeritate, qua insiluerant, resiliere, amissis aliquot ex suis, et in iis Altaripa Sansaluij legato. inde colloquium repetitum, Laboria satagente, vt condiciones acciperentur, et Terrida regij praefecti titulo in vrbem admitteretur, salua in religionis caussa regiis edictis concessa libertate; sed nunquam pastores et alij ab iis persuasi, vt assentiretur, adduci potuere; quod postea obstinatis hominibus Laboriam suspectum reddidit, cui primo ademta non citra iniuriam munimenti ad Dominicanorum custodia, mox et publica, quam in vrbe obtinebat, administratio; suspicionem augebat, quod Petrolongus, quem in Verensi pugna captum diximus, et quem fama erat a Protestantibus defecisse, aliquoties colloquium eius expetiisse dicebatur; quas iniurias ille aliquandiu dissimulauit, donec ab arctiore obsidione discedente Terrida excitatis ad omneis aditus propugnaculis, quibus Espenanus Massei frater praerat, vrbs latiore custodia cincta est. tum vero ille IIII Non. Xbr. ,qui pastorum pertinaciam et insolentiam videret, compositis nunciis oppidanorum animos ludentium et falsa spe implentium, vrbem reliquit reditum pollicitus missi rursus ad obsessos Verlaeus, qui a Terrida, cum auxiliares Montalbano Tolosatibus nuper laborantibus summitterentur, captus fuerat, cum aequissimis condicionibus, et post eum a Monlucio Io. Treius Dariatus, qui ab occaecatis superstitiosa fiducia animis nihil impetrare potuerint. paullo ante Antonius Crussolius post reditum suum ex aula, vbi per eius absentiam mirum in modum res mutauerant, per Heluetios in Allobroges descenderat, et inde per Charmiam in Viuariensi agro, postremo Vticam venerat, vbi ab Septimaniae ordinibus rogatus summam prouinciae praefecturam regis nomine sumere primo recusauit, donec delegatorum Monpelij, Nemausi, Biterrarum, Agathae tunc obsessae, Vticae, Viuarij, Castri, Mimati, ac Vauri, qui Nemausi IIII Non. IXbr. conuenerant, decreto ac precibus exoratus prouinciam suscepit III Eid. IXbr. et iureiurandum ab iis accepit, pro vniuersis fidem adstringente Carolo Barga rerum capitalium Monpelij quaesitore. tum leges scriptae super quaestura et pecuniae regiae rationibus, vectigalibus, tributis, bonis sacris, annonae et rerum venalium pretio. decretum insuper, ne Crussolius in suo comitatu vllos haberet, qui Pontificiam religionem profiterentur, aut medij et cunctabundi essent: neque vlli munus aut praefecturam demandaret, nisi prius de eius religione vita ac moribus diligenti inquisitione facta constaret. tum ex praefecturis seu dioecesibus delecti, ex quorum consilio res administraret, dein Eid. Xbr. Nemausum tanquam Septimaniae regis nomine praefectus sollemni pompa ingressus est. eodem fere tempore Bulliargius cum diu Ludonij haesisset, cognito XXX Italos cataphractos et LX scloppetarios equites Laurentij fanum in Venascinensi principatu tenere, atque inde vicinam regionem excursionibus vastare statuisse, transmisso Rhodano locum suffodere aggreditur, et Rupemaura machinas aduehi curat, erumpenteisque praesidiarios intra munimentum cum damno compulit, qui nocte insequenti locum deseruere.