Latin
2.6.85 to 2.6.87
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.6.85-87
Unproofread scanNot analysed yet
nam is summo mane in aduersa ripa conspecto hoste tamen se ad transitum parat; sed cum in amne esset, citius prodentibus se insidiatoribus, ille nihil turbatus, et qua erat animi praesentia id se consilio facere fingens, quod necessitate faciebat, pedem retro fert, et eos aggressus ante oculos suorum caedit, atque in fugam vertit. tum eadem alacritate transitum Draci repetit, vt cum aliis confligeret, qui suorum casu territi, quamvis numero superiores non iam de pugna sed de salute solliciti huc illuc diffugiunt, continuoque soluta obsidione, Mura ac Moguntiacum in Treuiris, alia insuper loca ab hoste deserta sunt, admisso interim pernicioso ab obsessis errore, qui Busseriam non continuo duxerint, quo se statim Itali concluserunt, et inde magna damna vrbi deinceps intulere, nequicquam ab oppidanis postea tentati, iam resumptis animis, ita vt cum damno illi repulsi sint. interea Adretium ad Viennam haerentem multa male habebant, memoria iniuriae adempta Lugduni praefectura et in Subizam translata acceptae, indigni inter suspicaces homines de se sparsi sermones; ac postremo in iniuriae parte numerabat, quod cum Nonnaei Io. Monlucius Valentiae episcopus attineretur, et eum sibi dedi posceret, opidani praepostera cunctatione seu tergiuersatione Valentino euadendi commoditatem dedissent; quam indignam gratiam suis meritis rependi indignatus, refrigescente paullum pristino ardore, quo se terribilem simul ac admirabilem hosti eo anno reddiderat, paullatim ad componendas res animum adiicere cepit; et literas quidem fano Symphoriani XVII Kal. Xbr. ad Nemorosium dat, quibus petebat Italos duos in bello captos sibi reddi, et inde occasione captata Gondrinij caedem excusabat, et Susaei ac Fabricij Serbelloni immanitate, qua erga Arausienses vsi fuerant, factum dicebat, vt Vaureaci, Bolenae, Petrae-latae contraria seueritate vsus fuisset, quo suorum despectum ac prope iacens nomen erigeret; de cetero fidem ac iura belli religiose seruasse, nullum humanitatis et officij genus erga nobilitatem et vxores aduersae factionis procerum praetermisisse: nec vero ambitione aut alio prauo affectu arma sumpsisse, sed Condaei iussu, qui secreta a Regina mandata haberet, belluni pro regis ac Protestantium libertate contra regiorum edictorum violatores suscepisse, quibus si idonee prospiciatur, non recusare, quin abiecta omni in Delfinatu praefecturae dignitate ipsi omne debitum obsequium deferat. ex quibus postremis verbis cum hominis occultam animi aegritudinem sentiret Nemorosius homo sagax fortuna vsus est, et misso ad eum Gastio paullo ante capto, atque vno ex domesticis, Duchio nomine, fidem eius ac voluntatem periclitatur. Protestantes genus hominum suspicax, aliquot ante diebus Crussolium et Odetum Colinium Cardinalem Gasparis fratrem qui in Septimania cum Crussolio erat, per literas monuerant, multis sibi indiciis constare, Adretium ad defectionem spectare, rogauerantque, vt eius rei Condaeum et Colinium maris praefectum certiores facerent.