# Historiae Sui Temporis 2.7.32-34

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.7.32 to 2.7.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.7.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.7.32

Colinius cum omnibus copiis Gergolio in vrbem redit, et cum ducibus, quid facto opus esset, consultat; tandemque quoniam de pecunia Britannica Germanis spes facta esset, ne quod illis sollemne est, tumultuarentur, placuit eos in Neustriam duci, et si quidem Guisius ad eos insequendos mitteret, futurum vt tantumdem eius vires imminuerentur, et diuisis regiis copiis minor belli moles Aureliani et in Neustria sustinenda esset. Hessiae tribunus erga Condaeum optime affectus statim condicionem accipit, et suis auctor fuit, quo expeditius incederent, vt carros Aureliani relinquerent, equis carrucariis impedimenta necessaria ac lixas imponerent. ita Gergolio per pontem transmissis copiis profectus Colinius, nam alteram ripam Guisius insederat, in viam se dat, relicto in vrbe Andeloto fratre, Duracio, Bucauanio, Georgio Claromonrio Ambosio, Pigrefferio, Sancyrio, Auareto, aliis, et abducto secum Grammontano, qui, cum Andelotus se ob aduersam valetudinem excusaret, sustinendae obsidionis onus in se suscipere praesumpserat. vbi vero a regiis de eius consilio cognitum est, statim Brissacus, qui Lutetiae cum summo imperio relictus fuerat, in Neustriam redire iussus, eique Vetusvilla et Ringrauius attributi. mandatum insuper, vt rustici iumentis comeatu in vrbes comportato pagos vacuos desererent. distributus item equitatus per arces in Perticensi agro, et Firmitas Vicedomini, Bresolium, Castrum-nouum, Mezeriae, atque aliae arces milite firmatae, vt transitus Colinio intercluderetur, semper interim iniecta de pace a Regina mentione, vt eius profectionem moraretur. cum vero rursus de dimittendis Condaeo ac Momorantio condicio proposita esset ab Helionora Roia Condaei vxore et Momorantij sororis nepte, et qui circa Reginam erant, antequam conueniretur, captiuos eos quam liberos malle viderentur; illa, vt erat sollerti ingenio, auunculum compellans, suos ac regni hosteis, qui vtriusque arctiorem coniunctionem impedirent, perinde facere dixit, atque ij, qui S. S. Genouefae ac Marcelli capsas, quorum memoria apud Parisienseis in summa veneratione est, festa pompa circumgestant, quibus enixe cauetur, ne propius inter incedendum iungantur, inueterata inter credulam plebem opinione, si semel committerentur, futurum vt nun quam postea diuelli possent. quo dicterio prudentem senem monebat, vt deinceps arctiorem cum Condaeo amicitiam coleret, neque ab ea se vllis rationibus diuelli pateretur. dum haec agerentur, Condaeus a Damvilla, quod euadere tentasset, arctiore custodia constringitur, vnusque e custodibus, quem ille corruperat, ante oculos eius patibulo affixus est. Colinius vero Kal. Febr. cum Gergolio in Belsiam descendisset cum IIII OIO equitum egregie instructis per Treonum iter habuit, lustratoque attentius loco, in quo pugnatum fuerat, cum ex regionis natura conuallibus fere intercisae et sepibus atque arboribus impeditae cognouisset, quam iniqua equitatûs illis locis cum peditatu, quo hostes abundabant, certantis condicio esset, sero errorem eorum agnouit, qui sine mora iter perse quendum monebant, quod si fecissent, inter angustias et impedita loca superueniente regio peditatu omnino sine certamine deleti essent.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
