# Historiae Sui Temporis 2.7.40-42

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.7.40 to 2.7.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.7.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.7.40

iamque a tergo Vascones strenue pugnantes petebant, cum illi se vndique cinctos videntes, de receptu, sed sero cogitare, ceperun; dumque ad Turriculas, quae pontem a suburbij parte claudebant, confugiunt, iam impedimentis et Germanis ad eas conglobatis et conceruatis, tanta multitudo mutuo se concursu impedientium incubuit, vt plerique in turba exanimati, alij ferro et igne perierint, plerique se influmen subiectum praecipitauerint, et nisi Andelotus quamvis ex quartana debilis vir imperterritus cum delecta nobilitate accurrisset, eodem impetu, Turriculae, et insulae subiectae et fortasse etiam vrbs consternato metu milite in potestatem victoris deuenisset. praesentia tamen Andeloti effectum, vt cum semihoram et amplius Turricularum porta patuisset, hostes per eam in pontem impressionem non fecerint, siue praedae intenti, siue quod successu praeter spem secundo stupefacti et vix sibi credentes fortuna vti nesciuerint. in ea turba IO CCC amplius ex obsessis periisse scribit C. Nouius, qui interfuit, quamvis alij duplo minorem numerum edant. capto suburbio ex domibus vicinis, cum in Turriculas et insulas despectus esset, defensores admodum infestabantur, donec doliario septo tumultuaria opera erecto protecti sunt. biduo post Sullium misso Birono et cum eo Richelio deditione receptum est, ne quid supra infraque vrbem in obsessorum potestate remaneret. Interea assidue ad Turriculas pugnabatur, quae tandem defensorum socordia ac securitate captae sunt, duobus militibus, nam non plures initio erant, per scalam, cum nullas vigilias animaduerterent, in altum euadentibus et inopinato suo ingressu praesidiarios terrentibus, qui relicta scala per quam praecipitanter descenderant, aditum ad pontem et insulas occupandas facilem insequentibus fecere, tanta consternatione omnium, vt nisi Andelotus rursus accurrisset, eo die de rerum summa actum fuisse credatur. verum impetum sustinentibus regiis, et ob tam subitam hostium seu fugam seu discessum fraudem subesse suspicantibus, obsessi geminata clade territi animos colligere et Feguierij diligentia excitato ac porrecto in ponte aggere, quo portae et insularum defensores protegebantur, ac dispositis in eo tormentis damno accepto vtcumque prospectum est. vrbs in quatuor regiones diuisa, et singulae singulis perspecta virtute ducibus attributae: disposita item in turre S. Aniani IIII tormenta, quae continua in Turriculas eiaculatione infestum pontis ingressum irrumpentibus efficiebant, et insulas subiectas defendebant. parte alia Guisius omnia ad impetum faciendum et inuadendas insulas parabat, et XII Kal. Mart. cum Philippo Strossio praetorianorum duce ea de re egerat, datis ad reginam literis, quibus prospera omnia et breui laetum de capta vrbe nuncium se missurum spondebat;

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
