# Historiae Sui Temporis 2.7.52-54

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.7.52 to 2.7.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.7.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.7.52

ceterum, si rem vere aestimes, factiones non tam extinxit, quam taeterrima vltionum semina sparsit, quae adultis inter bella ciuilia Guisij liberis vna coaluêre: illi vero virtutis ac beneuolentiae paternae heredes plausibili religionis caussa et plebis fauore subnixi, ad haec principum socordiam, eorumque, qui summae rerum apud nos praefuerunt, peruersitatem, et seculi vitia, vberem virtutis ostentandae et nouarum rerum segetem nacti, suos inimicos reip. hosteis fecere, et regum auspicijs sumpta contra illos arma, postremo contra patriam ac reges ipsos cum certa regni ac sua pernicie vertere, vt ex ijs, quae postea euenere, clarius apparebit. ante Guisij mortem ac statim vulnerato eo Henricus Clutinius Oisellus et Lemouicum episcopus a Regina ad Condaei vxorem et Andelotum semel atque iterum missi sunt, de pacis condicionibus acturi: mortuo vero, cum Regina pacem cuperet, et Condaei ac Momorantij partium ducum potentiam vereretur, de externo principe in Galliam accersendo, qui res pace et bello suo arbitrio moderaretur, absurdum et dignum vasto fluctuantis feminae ingenio consilium inijt, in eaque cogitatione haerenti occurrit Christophorus Virtembergicus, quem nec Lotaringis inuisum sciebat, quippe cum quo ante annum consilia Tabernis communicassent Guisius et Carolus Cardinalis frater, nec Protestantibus suspectum, vt qui in auxilia Condaeo summissa consensisset, et pecuniam in eam rem contulisset; ad haec moderationem ingenij ipsius perspectam habebat. itaque ad eum mox eundem Rascalonem a Guisio saepius eodem missum legat cum literis fiduciarijs: is Stucardiam vbi venit, III Eid. Martij mandata aperit, quorum haec summa erat: regem Reginamque gratias agere Palatino VIIviro et ipsi; nec vnquam beneficiorum in hoc regnum collatorum Francisco I et Henrico II regibus immemorem fore; nunc vero bellis ciuilibus lacerata Francia rogare, vt dignetut ad eos venire coram intellecturus veras tantorum motuum caussas, apud Germaniae principes colore quaesito aut dissimulatas, aut aliter quam oportuit, veritate labefactata expositas: quod si in Franciam venire non possit, saltem ad limitem vsque Campaniae accedat, quo ipsa regina quamprimum profectura sit. tum caussas mandatorum contra omnem expectationem quaerente Virtembergico subiecit Rascalo, morte Nauarri et paullo post Guisij omne imperium ad Reginam deuolutum, nec ipsam in regno videre quemquam dignitate et auctoritate patem, cui regis subditi licentiae assueti parituri essent, quippe qui et iura dominis et regi tributa persoluere detrectarent. itaque rogatum eum velle, vt in Galliam cum III OIO equitum ac peditum Germanorum veniat, qui regis sumptibus militent, summamque praefecturam accipiat;

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
