Latin
2.7.55 to 2.7.56
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.7.55-56
Unproofread scanNot analysed yet
ipsam enim operam daturam, vt regis subditi ei pareant. cum replicaret Virtembergicus, se intellexisse belli caussas ex eo natas, quod edictum Ianuario mense factum minime seruaretur, et mortuis ijs, qui illud violauerant, spem esse, motus ob id exortos componi posse: ac porro consultum videri, vt Caesar rogatus partes suas interponat, qua de re iam ipse vltimis comitijs verba fecerit. ad haec Rascalo alias belli caussas subesse respondit, idque ex eo liquere, quod quanquam edicto denuo confirmato et nouis capitibus aucto, Condaeani tamen minime arma deponant; ceterum summopere regem Reginamque eius aduentum expetere, atque in mandatis habere, vt si quidem ad profectionem se parare velit, pecuniam Diuioduri Mediomatricum ad Grumbachij delectus depositam in ipsius viaticum expendat, et mox cum mandatis regis ac Reginae manu ex consilij sententia subscriptis ad eum veniat; sin minus, saltem Diuiodurum aut Barrumducis vsque progrederetur; et Fridericum Palatinum VIIvirum, Volfangum ducem Bipontinum, Vilelmum Lantgrauium et Carolum marchionem Badensem secum adducat; eo Reginam cum praecipuis consilij proceribus mox venturam. his vltro citroque agitatis quatriduum ad deliberandum poposcit Virtembergicus; quo exacto, pro responso gratias regi Reginaeque agit, vicem regni dolere se dicens, pro cuius incolumitate et ipse assiduas preces ad Deum fundat, et publicas fieri curet. tum prouinciam sibi delatam deprecatur, vt tanto oneri impar, et de profectione in Galliam, aut ad regni limitem se excusat; ceterum se ita existimare, Condaeanos contra edictorum regiorum violatores arma, nec aliam ob caussam, sumpsisse: itaque consultius facturam eam ad auertendam Dei iram, si prouideat, vt diuinus cultus ab omni errore ac superstitione purus in regno constituatur, sublatis offensionum caussis, et confessione fidei edita ad exemplum Augustanae anno XXX huius saeculi in Imperij comitijs propositae, iuxta quam anno XXV post pax ecclesiae in Germania sancita est.