Latin
2.7.65 to 2.7.67
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.7.65-67
Unproofread scanNot analysed yet
ijs perscriptum erat, non debere ipsam lugere, quae filium Dei fidum testem inter beatos receptum haberet, continuas in ccelis pro ipsa preces fundentem: porro apud se statuisse, in ecclesiam Remorum sibi creditam concedere, et vitae quod superest, verbo Dei praedicando et piae liberorum a fratre relictorum institutioni impendere, nisi respublica operam suam in alia re desideraret. mox et Guisio tanquam gentili suo iusta persoluit Carolus Lotaringiae dux Nancaei, vbi a Bernardo Dominico laudatus est. postea Romae magna pompa eidem parentatum est in sacello Pontificio, habita a Iulio Pogiano in eius laudem coram Pontifice oratione. verum haec pacem iam factam consecuta sunt, quam Regina et ante vulneratum Guisium vrgebat, et post mortem eius, quam inter prospera ducebat, omni ope enixa est, vt faceret. itaque cum Helionora Roia Condaei vxore ad Maximini fanum amice collocuta post arctissimos complexus et exquisitam beneuoli animi significationem etiam spem fecisse creditur, de marito eius eodem apud regem, atque adeo in regno loco habendo quem Nauarrus frater ante eum tenuisset. secundum haec ad insulam boariam haut longe ab Aureliano conuenitur Non. Mart. eoque adducti vterque sub custodia Condaeus et Momorantius. ibi de concordiae ineundae rationibus agi ceptum, cumque Momorantius magna fiducia nunquam se in Ianuarij edictum consensurum diceret, nouae condiciones propositae, frementibus plerisque ex Protestantibus, qui ius sibi eo edicto quaesitum non mediocriter labefactari, et innocentiam suam in suscepto nuper bello in dubium reuocari conquerebantur: quoque res commodius ac promptius conficeretur, permissum Condaeo, vt fide data Aurelianum ingredi et cum suis capita conferre posset; Momorantius vicissim apud regem maneret. Condaeus ergo vbi Aurelianum venit, cumtribus Pastoribus agit, et haec duo ab ijs disceptanda proponit, an recte facturus esset, si coram Regina contestaretur, se, quoniam pro edicto Ianuarij arma sumpsisset, non prius ab ijs discessurum, quam illud restitutum esset, quod si impetrare non posset, subsidiarie a regina peteret, vt quod e rep. esse existimaret, ad tumultus sedandos et pacandum regnum proponeret. ad haec Pastores, qui Condaeum iam nutare cernerent, et ad pacem quauis conditione amplexandam inclinare, cum nulla ratione a iure per edictum quaesito sine manifesta religionis pernicie discedi posse responderent, Condaeus ita se facturum recepit; interim vt ea de re mature deliberarent, imperauit. igitur cum LXXII numero pastores, qui quoniam religionis caussa agebatar, multum poterant, postridie de toto hoc negotio inter se contulissent, sententiam suam scripto comprehensam ad Condaeum afferunt, cuius scripti haec summa erat: