Latin
2.8.41 to 2.8.43
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.8.41-43
Unproofread scanNot analysed yet
verum intercessit Senatus, et Christophorum Thuanum Senatûs principem, Nicolaum Preuotium classium inquisitoriarum praesidem, ac Gulielmum Violam e suo ordine delegauit, qui caussas, cur promulgationem aut distulissent, aut recusassent, apud regem exponerent. ij ad Medontam Dieppa redeunti regi obuiam facti et perbenigne auditi sunt. eorum rationes erant, contra morem factum esse, vt edictum vllum primus in Rotomagensi aut alia regni Curia promulgaretur, quam in Parisiensi, quae et regni ordinum auctoritatem retineret, et regni primaria et Parium Curia censeretur; et ex qua denique tanquam ex matrice ceterae propagatae essent: tum videri eo edicto religionis, quae vna esse debet, multiplices sectas introduci et approbari. additum erat, ad Lutetiae quae metropolis atque adeo regni arx esset, securitatem pertinere, vt populus Parisiensis minime exarmaretur. ad ea rex adhuc ephebus a matre instructus respondit, facere se non inuitum aut ingratiis, vt more suorum maiorum supplicationes regni curiarum benigne audiret, quibus intellectis, et vbi quid suae voluntatis esset, aperuisset, eorum partes esse, vt parerent, et iussa exequerentur. quod ad edictum de maiore aetate sua factum et a se tanquam maiore propositum attinet, id ex Reginae parentis, quam summae rerum praeposuerit, et principum ac procerum, consilio fecisse, et eo in loco, in quo praesens reip. status ac negotiorum necessitas exigere visa est; quod proculdubio in sua potestate et arbitrio positum sit: tum vt fidem dictorum faceret, principes ac proceres, qui aderant, coram delegatis interrogat, an non sibi auctores fuissent, vt de maiore aetate sua et constituenda rep. edictum proponeretur? quibus praeeunte Cardinali Borbonio respondentibus ex sua sententia edictum tanquam regno vtile ac necessarium propositum fuisse, rex ex eo responso sumpta fiducia subiecit, demum eos intelligere non ex sua ac reginae matris, verum ex vniuersi consistorij sententia edictum factum, cuius rationem et si minime teneatur reddere, inpraesentiarum voluisse vt de ea ipsis constaret: ceterum iubere, vt non sicuti prius cum in minore aetate constitutus esset, sic in posterum secum agant, nec se negotiis, quorum cognitio ad eos non pertinet, se immisceant: nam ad hoc a regibus institutos, vt iuter priuatos iuxta leges, consuetudines, ac regias constitutiones aequabile ius dicant; proinde quae ad publicum regni statam spectant, regi ac consistorio eius relinquant, nec se praeiudicata per veterem errorem opinione deinceps pro regiis tutoribus, regni defensoribus, et Lutetiae custodibus gerant; ac si quid in rescriptis ad eos directis insit, quod eos ad dissentiendum moueat, id velle, vt per delegatos quamprimum more recepto significent, et postquam de enixa ac postrema ipsius voluntate constiterit, mandatis pareant. haec ad fiduciam et minas composito vultu cum rex edisseruisset, Io.