Latin
2.8.63 to 2.8.64
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.8.63-64
Unproofread scanNot analysed yet
iamque iustum exercitum coegerat, et late fusis copijs ex praeda et latrocinio suos alebat; Crotone etiam, sed irrito successu, tentata. contra tantam multitudinem cum edicta consueta parum valerent; datum negotium a regni praeside Cerchiarae marchioni, vt cum IO C equitibus ad eos delendos proficisceretur, qui homines scelerum conscientia attonitos et ob id inuicem infidos inopinato aduentu huc illuc palanteis nullo negotio dissipauit. Nunc quae in VII trionali plaga gesta sunt paucis expediam, a rebus Scoticis initio ducto. eo anno nihil fere memorabile ibi actum. multa pecuniaria edicto irrogata est, si quis quadragesimalis ieiunij tempore carnibus vetitis vesceretur, quod non religionis, sed publicae vtilitatis caussa decretum fuisse satis arguit, quod fani Andreae antistes in arce Edimburgi eodem tempore inclusus fuit, quod in aduentu Reginae sacris more antiquo faciendis et audiendis non abstinuisset, ceteris qui eiusdem rei insimulati fuerant, leuiter quidem multatis, sed grauiore poena denunciata, si postea decreto ea de re facto minus obsequentes deprehenderentur. dein comitiorum, quae in XIII Kal. Iun. indicta fuerant, die, Regina coronata; ac veste regali amicta in Senatum insolita pompa, et ad hunc diem nouo prorsus Scotis spectaculo venit. heic quaedam in Protestantium gratiam decreta, et in monetarios aliquot seuere animaduersum fuit. exeunte autumno rediit in patriam Reginae permissu Matthaeus Stuartus Leuiniae comes, qui a nostris ante XXII annos et a Regina vidua Dauidis Betonij cardinalis instigatu Scotia pulsus, proximis comitiis dignitati ac bonis restitutus est, Regina eam restitutionem multa verborum honorificentia prosequente. huius et mox filij Henrici Stuarti Darlaei aduentus qui in III menseis comeatu ab Anglis impetrato in Scotiam quoque venerat, magnam reip. Scoticae mutationem attulit, vt in sequentibus dicemus. Quomodo Ericus Suessiae rex turbulentis suis consiliis vicinorum principum ac ciuitatum inuidiam et odium prouocauerit, supra diximus, nunc quam ex odio illo ineluctabilem tempestatem vltro sibi accersiuerit, videamus.