Latin
2.9.45 to 2.9.46
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.9.45-46
Unproofread scanNot analysed yet
eodem tempore edicto condito decernitur, vt quoniam rebus foris pacatis nihil regi antiquius esse debeat, quam vt pax in omnibus regni partibus constituatur, omnesque adeo turbarum occasiones amoueantur, eae munitiones, quae vrbibus defendendis superiorum bellorum tempore fabricatae essent, destruerentur, quo pax ab omnibus sine vllius periculi metu colatur, et regis fide, quam abunde edicto suo testatam habeant, Protestantes tuti in posterum acquiescant. secundum haec Philibertus Marsilius Sipetra Aurelianum mittitur, qui munitionibus vrbem firmissimam denudaret, et in Banneriana porta, quae Lutetiam ducit, arcem edificaret. idem Montalbani, Valentiae Cauarum, Cistertione et aliis locis a delegatis a rege factum; quod inperniciem suam fieri Protestantes ipsi interpretabantur. cum vero Aurelianum opulenta per se vrbs et ad magnas res opportuna in Alexaudri regis fratris fide, cui portionis hereditariae loco attributa fuerat, minus tuto collocata videretur, principatu Andium fratri pro compensatione concesso, rex eam recepit, et Reginae parenti donauit. iam ante ad edictum additae erant nouo rescripto interpretationes, ne Protestantium pastoribus liceret in aliis locis habitare, quam iis, qui in singulis praefecturis ad conciones essent designati, item, ne Protestantibus scholas ludosue literarios aperire fas esset, eo consilio factum dicebant, ne Pastoribus aegros libere inuisere et consolationis officio defungi liceret, et doctrinae disciplinaeque accisis neruis, vti olim a Iuliano Imperatore contra Christianos factitatum historia sacra memorat, religio ipsa omnino extingueretur. item Lugduni edictum fuerat, ne a Protestantibus in locis, per quae rex transiret, quandiuue ibi esset, aut vllis regiis aedibus conciones haberentur, ne Catholicorum videlicet exasperatis animis inde turbarum occasiones sererentur. vbi vero Rossilonium venit, ad eum visendum officiose accessit Emanuel Philibertus Sabaudiae dux; nec multo post inter multa alia, quae sancte et prudenter auctore Hospitalio arege decreta sunt, edictum conditum est prid, Non.