Latin
2.9.6 to 2.9.7
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.9.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Lubecenses Hieronymum Luneburgum consulem, et HermanumVecheldum syndicum. hi bimestre amplius Suecorum aduentum praestolati augente in dies rerum venalium in vrbe pretio, tandem reuerso e Suecia Minquitio Caesaris nuncio hoc responsum tulere, regem, quandoquidem de conuentu Rostochij instituendo tempestiue nihil significatum sit, et veteri more inualuerit, si quae inter Sueciae ac daniae reges controuersiae incidant, vt ad regni vtriusque limites legati mittantur; neminem hoc tempore Rostochium missurum; quod si ad regni fineis accedere velint, suos mox praesto fore. quo responso superbiae simul et illusionis pleno accepto legati huc illuc diuersi abiere. interea Sueciae rex Elsburgum aliquot menseis irrito conatu obsidet, et ne sine vllo pretio inde discederet, excursionibus in Hallandiam factis omnem agrum circa Lanholmum se Engelholmum diripit. in Noruegia etiam Nidrosiam oppidum cum arce occupat, quae paucis interpositis mensibus a Danis recepta est. eodem tempore Suecicae naueis XIX plenis velis in XI Danicas, quae se portu Bornholmensi continebant, inexpectato inuehuntur, easque, quamuis animose admodum initio proelium capesserent, in fugam vertunt; praetoria, malo tormenti ictu deiecto, cum circumagi non posset, cum classis praefecto Iacobo BraKenhauseno, Ceruaitem, et tertia, cui Hectori nomen, in Sueci potestatem venere, qui capto militi crudeliter illusit; nam nauibus impositi, et cum Sueciae pro pinquaret, de promontorio in promontorium traducti post duram famem postremo iniuriose tondentur dictitante Sueco, Daniae regem morionibus cucullatis delectari, ac proinde eos monachorum more radi iussisse. inde Stocholmiam appulsi pontonibus bini ac terni tanquam canes venatici copulati transmittuntur, et per vrbem ridiculo prorsus spectaculo in arcem deducuntur; vnde rursus cum fidem obstringere recusarent, Daniae regi non militaturos, diuersi, pars Vesaliam, pars Vuestram, alij denique Gripscholmum ablegantur, ac durissimis compedibus nexi in obscuros carceres coniiciuntur, vbi accedente ad cruciatus alimentorum necessariorum denegatione, plerique miserabiliter periere.