Latin
3.1.78 to 3.1.80
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.1.78-80
Unproofread scanNot analysed yet
Senesceus is, nuper a rege suffectus erat in locum Innocentij Triperij Monstrolij magni hospitij praepositi, sub quo praefectura illa, cuius iurisdictio antea tantum ad vileis personas in comitatu regio pertinebat, deinceps etiam ad nobileis et ea omnia, quae ad Magistrum et Tribunos equitum spectant, porrigi cepit. is primus magni praepositi nomen meruit, multum frementibus illis, qui quantum ei per illos titulos accederet, tantum iurisdictioni suae decrescere conquerebantur. iurisdictio illa adeo ampla post Monstrolij decessum aliquanto tempore cessauerat; quam demum rex in Senescaeum ob familiae nobilitatem et raram apud nos in homine militari doctrinam contulit. igitur Senescaeus cum ad Placium a rege hac die venisset, diceretque regem, quantumuis decreuisset omneis ad vnum Protestanteis ad internecionem delere, vt non superesset, qui mingeret ad parietem, tamen ei multis de caussis vitam condonare voluisse, ac se misisse, vt ipsum ad Luparam deduceret: nam cupere ex eo multa discere de Protestantium rebus, quae sua intersit scire. tum Placius se excusare, et paucorum dierum, dum plebis furor deferueret, spatium sibi petere, interim custodia, quam rex vellet, teneretur; contra Senescaeus, qui tale mandatum a Regina haberet, instare, vt sine mora regis imperio pareat, et securitatis maioris caussa, vt aiebat, ei Pezouius vnus ex praecipuis seditionis ducibus attributus, a quo ille per insidias in eorum manus traditus, muloque quo vehebatur, deturbatus pugionum ictibus confoditur. corpus tractum et in stabulum aedium publicarum abiectum. domus mox eius vxore profuga et liberis huc illuc palantibus ad direptionem per triduum patuit. interfecti munus, quod belli tempore per absentiam illius exercuerat Stephanus Nuellius homo factiosus et sanguinarius, quique percussores in Placij caput subornasse credebatur, a rege impetrauit. eadem saeuitia vbique grassante, cum praeter solitum magna coeli serenitas esset, casus incidit, quo mirum in modum plebis efferatae animi inflammati sunt, oxyacantha, quod rubi genus vulgo albam spinam vocant, in S. Innocentij coemeterio, siue sponte, quod aliquando contingit, cum natura deficiente in eo planta est, vt penitus exarescat, siue aqua tepida ab impostoribus infusa, alieno tempore florem mittente. quae omnia factiosi suo furori blandientes ad Deum his indiciis quae patrarentur, sibi grata esse significantem referebant. itaque et caelum exultabundum Protestantium lanienam aspicere aiebant, et Iacobus Carpentarius illam lucem, ad mensem alludens, Augustam scripto edito depraedicauit. igitur seditiosi ad efflorescentis rubi famam concursu facto laetitia ingenti vitulabundi exiliebant, quam et insolito tympanorum per vrbem pulsu imperato (nam hoc illis tum licebat) etiam testati sunt;