Latin
3.2.14 to 3.2.15
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.2.14-15
Unproofread scanNot analysed yet
IXbr. perbenigne respondit, et laudata eorum pietate ac side probata, missis etiam ad vtrumque dispensationis diplomatis, gratiam, quam ad confirmanda iam contracta matrimonia petebant, fecit. iam ante nuncio de tumultu Parisiensi allato, mirum quanta laetitia Romae exultatum fuit. nam VIII Eid. VIIbr. lectis in cardinalium Senatu Pontificij legati literis, quibus de re tota tanquam destinata Regis voluntate ac iussu confecta Pontificem certiorem faciebar, mox decretum fuit, vt inde recta Pontifex cum cardinalibus ad B. Marci concederet, et D. O. M. pro tanto beneficio sedi Romanae orbique Christiano collato gratias ritu sollemni ageret: item vt die Lunae proxima sacrum sollemne in Mineruae aede celebretur, eique Pontifex et cardinales intersint. inde Iubilaeum toto Christiano orbe publicetur; eius caussae expressae sunt, vt agerentur Deo gratiae ob deletos in Gallia veritatis et Ecclesiae hosteis, ob victoriam de Turcis reportatam, et in Belgio rem ab Albano feliciter gestam; pro regno item Polonico preces conciperentur, vt is eligatur rex, qui Catholicae Romanae relligioni tuendae ac propagandae serio et ex animo studeat. sub vesperam in Hadriani mole in publicae laetitiae signum displosa tormenta, ac passim per vias accensi ignes, nihilque eorum praetermissum, quae in cunctis ac maximis quibusque pro Ecclesia R. victoriis fieri solent. cardinalis Lotaringtis summa animi impotentia tam optarum afferenti nuncium, is erat nobilis a fratre Aumalio missus, OIO aureos numerari iussit, ex eoque se incredibile gaudium cepisse, testatus est. eiusdem instigatu biduo post supplicationes ad B. Ludottici maxima nobilitatis ac plebis frequentia celebrantur. anrecedebant episcopi et cardinales; post hos Heluetij; dein legati regum et principum sequebantur; demum Pontifex ipse sub vmbella incedebat, cuius latera claudebant longe dispares et natalibus et moribus diaconi cardinales, ordine prior Innocentius Montanus, et Aloisius Atestinus regia indole vir;