# Historiae Sui Temporis 3.2.19-21

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 3.2.19 to 3.2.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.19

Nec verius est, quod scribit, auxiliareis ante Colinij mortem in Belgium duce Villerio Depotio missos, vt laboranti in montibus Nassouio praesto essent, ab Helionoro Aureliano Longauillae duce Picardiae praeside caesos, IO CCC ex iis trucidatis et ducibus cunctis vincula coniectis. nam accepto de Colinij caede nuntio, copiae illae sine caede ac certamine huc illuc dissipatae sunt. addit postremo Reginae id semper fuisse iam ante multos annos consilium, vt de petduellibus data occasione vltionem sumeret. id Prospero santacrucio cardinali ante quadriennium haut obscuris verbis indicasse, et vt Pio V id confirmaret, rogasse. idem propria manu ad Pium V postea semel atque iterum scripsisse, literasque ipsas vidisse se testatur Capilupus. Postremo eo pertinere colloquium ab eo ante aliquot annos cum Ioanne Coraro reip. Venetae apud regem oratore habitum, quo illa se in his tumultibus solari aiebat exemplo Blancae Alfonsi Castellae regis filiae et s. Ludouici parentis, easdem calamitates sub filio puero olim expertae, sub quo et rebellauerant Albigei doctrina a Protestantibus non multum dissimiles, quos pugna ingenti profligatos, postea pace facta et quamuis praeteritorum sancita memoria singulos vltione per occasionem sumpta omnino deleuerit. his actis Romae legatus in Galliam decernitur Fabius Vrsinus cardinalis, tradita ei ritu sollemni cruce, quod honorificae adeo legationis insigne est, qui mox se in viam dedit. scribit Ioannes Bapt. Hadrianius consilium de Colinij caede iam antea Baionae a Regina in colloquio cum Albano habito sumptum esse, quod continuorum bellorum superuentu retardatum et frustra per emissarios tentatum in eam occasionem distulerit, vt iam supra diximus. sane ingeniosi sunt Itali et Hispani, qui haec tradunt, dum nobis profundam suam calliditatem et praeposteram prudentiam in hoc facto affingere conantur; quod tamen nostri aulici tanquam ex occasione natum, neque ante praemeditatum tam artisiciose excusarunt. interea Nauarrus, quo maius suae professionis documentum daret, XVII Kal. IXbr. edictum condit, quo ex consilio Reginae socrus, Reginae vxoris, cardinalis Borbonij patrui per vniuersas suas ditiones ac praecipue in Benearnensi principatu, vbi a parente ipsius ante aliquot annos ex comitiorum prouinciae decreto maiorum relligio abolita fuerat, et Protestantium doctrina recepta, Protestantium relligionis inter eos receptae vsu interdicitur, mandaturque, vt prisca relligio tamdiu intermissa instauretur, bona sacro ordini adempta restituantur, Pastoribus nisi ad sacra maiorum redoant, facessere iussis. edictum Grammontano, cui tumultu illo parcitum diximus, tanquam Benearni et aliorum ditionum praesidi perferendum et exequendum committitur, cuius tamen conatus frustra fuit, Benearnensibus recusantibus, et hoc mandatum, non libera voluntate, sed a captiuo principe suo profectum interpretantibus.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
