Latin
3.2.22 to 3.2.23
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.2.22-23
Unproofread scanNot analysed yet
regium quoque edictum conditur, quo omnibus Protestantium doctrinam professis, etiamsi relligioni illi renunciassent, publica munera adimuntur, fiue illa ad iudiciarium ordinem, fiue ad equestrem pertinerent. eximuntur tamen ab eo numero, qui minora munera administrabant, dummodo iuxca abiurationis, quam diximus, sollemnem formulam publice errorem suum detestarentur. rebus ita domi constitutis, restabat alterum quod maxime regem ac Reginam angebat, vt apud externos principes factum excusaretur, quod scriptis et legationibus factitatum est, omni studio satagente Regina post scelus admissum, vt eius inuidia eleuaretur, nec Andium duci apud Poloniae proceres in petitione illius regni impedimentum afferret. nam vasti animimulier et futuri anxia eiusque vel per legib. vetitas artes cognoscendi curiosa, cum ei Mathematicis praedictum esset, fore, vt filios omneis reges ante mortem videret, et si id ex voto interpretabatur, tamen singulorum filiorum in regnum Franciae ordine succedentium euentum verita, vt infaustae successionis augurium eluderet, diuersa cottidie regna somniabat, et ad omneis nouorum imperiorum filiis conciliandorum occasiones intenta erat. itaque et diu antecum Elisabetha Anglorum regina actum de nuptiis fuerat. de Caesareae et Iuliae, vulgo Algeriam vocant, regno in aduersa Barbariae ora posito cogitatum fuerat: quod illa a negociatoribus Massiliensibus decepta facile capi posse sibi persuaserat; quippe Selimi viribus contra foederatos in oriente occupatis, et Afris ab imminente eorum ceruicibus Hispano sibi metuentibus; quos principis Selimo amici dominationem prae Philippi infesti iugo optaturos apparebat. quod si succederet, continuo Sardiniam, quam olim pro Nauarrae regno compensationis titulo obtulerat Philippus, et Corsicam, in quibus ius sibi Galli arrogabant, insulas toto mediterraneo mari maximas et ad transitum in Africam oportunas, ad noui regni amplificationem accessuras sperabat. itaque Fr. Noallio episcopo paulo ante ad Othomanicam portam misso negotium datum fuerat, quo res cum bona Selimi gratia conficeretur, vt de ea cum principe purpuratorum ageret.