# Historiae Sui Temporis 3.2.4-5

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 3.2.4 to 3.2.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.4

quod vero post vulnus acceptum coniurasse dicunt, minus veritati consentaneum videtur. nam qui Colinius duobus tantis vulneribus acceptis aeger, aetate affectus, vtroque brachio captus, quorum de altero amputando medici deliberabant, ccc adolescentibus comitatus LX OIO infestissimorum sibi hominum egregie armis instructorum quasi exercitum adoriri potuisset; aut tam exiguo tempore de tanto ac tam immani facinore consilium capere? vix enim ad horas XL post vulnus acceptum vitam perduxit, quo spatio illi erat a medicis omni colloquio interdictum. tum si cuius criminis insimulabatur, an non Cossenio eiusque custodiae commendatus atque obsessis viis vndique interclusus in potestate regis erat, vt momento temporis, si regi ita videretur, in carcerem trudi, et comparatis iudiciorum more testibus in eum legibus et iure agi posset? praeterea si Colinius cum ambactis et clientibus in regem coniurauerat, cur eodem crimine ceteros innocenteis, tot nobileis matresfamilias, virginesque, quae illo nuptiarum caussa conuenerant, tot pregnanteis mulieres, tot aetate affecta senes, tot in lectis decumbenteis aegrotos, et omnis sexus ac professionis homines de Colinij vltimis consiliis ignaros comprehendi oportuit? cui vero non absurdum ac plane ridiculum videri, Colinium in Nauarrum eandem cum ipso relligionem colentem, et quem quadriennium antein potestate habuerit, tam alieno tempore coniurasse? ita plerique disputabant sicque existimabant, facti huius ratione nomen Gallicum olim inuidia atque adeo infamia laboraturum, tantaeque indignitatis posteritatem non immemorem futuram. tunc etiam, ne quid ad summam insaniam deesset, aemulatione veterum imperatorum laus in tam detestando facinorequaesita. nam cusi numi argentei et aurei, regique III Non. VIIbr. oblati, in quorum antica parte regis in throno sedentis effigies depicta erat, cum inscriptione, VIRTVS IN REBELLEIS; in postica, duae columnae, quod erat regis insigne, cum inscriptione, PIETAS EXCITAVIT IVSTITIAM. in aliorum antica parte regis facies erat cum inscriptione Gallica, CAROLVS IX REBELLIVM DOMITOR: in postica effigies Herculis contra Hydram face ardenti et claua depugnantis.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
