# Historiae Sui Temporis 3.2.47-48

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 3.2.47 to 3.2.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.47

Cauagnius inter haec summa constantia desixis in coelum oculis et preces ex psalmis assidue ac memoriter toto trihorio Latine recitatis, cum videret Bricomotium linqui animo, ac magno famae dispendio breue vitae interusurium redimere cupere, constantiae, quam in belli periculis per tot annos ad hanc diem multa cum laude exhibuisset, memorem esse iussit. quibus verbis generosum virum pudore incusso ad mortis contemptum confirmauit, et ita ambo cum se astantium precibus ad Deum commendassent, cratibus impositi, ac per vias conuiciis lacessiti, lutoque a plebe iniecto foedati, ad supplicium rapiuntur, et per carnificem scalis deiecti laqueo suffocantur. nec satiata plebs supplicio etiam in mortuos indigne saeuiit, quibus interula spoliatis etiam pudenda abscidit. cum iis et producta Colinij effigies straminea, eius ori ad ludibrium inserto lentisci frustulo, quo Colinius viuus ad purgandos dentes vti solitus erat, et fere semper in ore profundissima cogitatione, quasi aliud agens, rotabat. supplicium Rex cum Regina parente ex vrbis aedibus velo fenestrae praetenso spectauit, rem regiis oculis indignam, et spectaculo Nauarrum interesse voluit. quo facto cum famam de vltima Colinij coniuratione vbique sparsam abunde confirmasse rex ac regina sibi viderentur; nam in iis Senatus decretis praecipuum defensionis suae robur ad probandam illam coniurationem posuit Pibracius, vt supta diximus, toti in tertio incommodo, quod restabat, remouendo erant, hoc est, in vrbibus, quae post tumultum a Protestantibus tenebantur, aut occupatae fuerant, ad obsequium reducendis, praecipue Rupella, de qua intercipienda iam ante cogitatum erat, cum Philippus Strozius et Polinius Garda cum classe Broagium missi fuerant, quasi ad Floridam nauigaturi, et postquam classem Hispanam ex Indiis redeuntem cepissent, in Zelandiam et Hollandiam vela facturi. id suspicati oppidani saepius Colinium monuerant, vt sibi caueret, ipsique interim assidui in excubiis saluti vrbis diligenter prospexerant.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
