# Historiae Sui Temporis 3.2.49-51

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 3.2.49 to 3.2.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.49

at postquam de tumultu Parisiensi allatum est, eo sibi maiore cura incumbendum arbitrati sunt, vt insidias sibi paratas vitarent, quod post tot clarorum virorum ac militarium ducum neces, tot homines vbique per totum regnum trucidatos, cum debellatum omnes in aula existimarent, solos se peti et ad internecionem designari crederent. tunc Rupellae erant Philippus Castrobriandus Rupibaritonius, Bellauilla, triremium aliquot praefecti, qui statim a Polinio reuocati sunt. cum vero Rupellani viderent, alio atque alio modo factum narrari, et diuersas iam literas regis nomine circumuolitare, vt Strozij animum periclitarentur, ad eum scribunt, et cupere se de re tota ab eo certiores fieri ostendunt; vrbem interim muniunt, et stationibus firmant, et per octo regiones, in quas vniuersa distrirbuta est, duces militareis constituunt, ac singulis CC homines sine stipendiis attribuunt. mox in vrbem ex vicina nobilitate L fere confluxerunt, LV Pastores, OIO IO milites ex Pictonibus, Santonibus, et longinquioribus prouinciis domo profugi. dum Strozij mentem tentant, et ille ambigua fere rescribit, allatae sunt regis literae III Kal. VIIbr. Scriptae, quibus iam diuersa a prioribus ratione factum excusabat, et culpam rei in Colinium, qui detestanda audacia contra se, reginam, fratres, et Nauarrum ipsum coniurasset, reiiciebat: de cetero velle se testabatur, vt edicta in gratiam Protestantium facta seruarentur, eosque hortabatur, vt clementiae suae consisi in fide perseuararent, et ceteris vrbibus fidei et obsequij exemplo praeirent. Andeuarsio Nauarri vxoris dispensatori perferendae datae erant, cum mandatis, vt Bironum praefectum a rege impositum intra vrbem acciperent; nemini seditiosorum huc illuc discursantium et ad arma homines concitantium receptum darent; et quanquam ad vitandas turbas publicus vsus concionum regiis mandatis interdictus esset, libertatem in vrbe conueniendi retinerent. quod de coniuratione Colinij scriptum est, Melchior Monpesatus Nauarri Aquitaniae praesidis legatus cum Burdigalam proficisceretur, haut longe ab vrbe transiens datis ad oppidanos literis confirmarat. illi vero vtilem rebus suis ad frangendos regiorum impetus moram rati tempus ducebant, et se imperata facturos ostendebant, modo copiae militares dimitterentur, quae ad portas vsque vrbis continuo excurrentes vicinum agrum iamdiu vastabant, et classis inde discederet. cuius rei spes eis facta a Strozio, concessis comeatus literis, vt ad regem delegatos mittere possent, qui de copiis dimittendis cum eo agerent. haec ita palam dicebantur, sed suppresso auctore aliud responsum acerbius nobilium ductorum et oppidanorum nomine ad literas regias III Kal.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
