# Historiae Sui Temporis 3.2.55-57

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 3.2.55 to 3.2.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.55

itaque hoc vnum restare remedium, vt se vno atque altero adiuncto ex suis ad aliquot horas intra vrbem admittant, ac fidei ipsius credant, vt ipsos regi obsecutos possit renunciare effecturum vero se post hanc praestiti obsequij significationem, ne vllum ab exercitu regio detrimentum accipiant, et classis statim e vicino tractu discedar. persuasi a Birono delegati ad suos redeunt, et condicionib. propositis stare aequius censent, multique ex primariis ciuibus belli imminentis incommoda auersari, in eam sententiam inclinabant, in Bironi nomine et fide magnum momentum reponentes, quem non modo funestis caedium piaculis non contaminatum, sed et ipsum tanquam suspectum in maximum periculum Lutetiae adductum non obscurus ferebat rumor. dum deliberant, ecce afferuntur a Polinio literae intempestiuae, quae inclinantia ad quietem ciuium complurium consilia turbarunt. iis nunciabat Bironum cum viribus aduenturum, ac ni illum honorifice, vt par erat, reciperent, vim et extrema omnia minabatur. id sibi a rege mandatum vt illis significaret. Polinij Rupellanis atque adeo Protestantibus inuisum erat nomen, ob memoriam indignarum caedium olim in Prouincia Francisco tege Merindolij, Capratiae et aliis locis patratarum memoriam. qua de re suo loco diximus. plus fidei Strozzio tribuebant, quem virum bonum et bene affecto erga ipsos animo existimabant. sed eum suspectum reddebat reginae, ex cuius praescripto omnia agere credebatur, aliena a Rupellanis voluntas. incidit et aliud, quod non mediocriter eos commouit, et deliberationem suspendit. nam sub hanc ipsam horam per literas a Montalbanensib. certiores fiunt, Castrum in Albigensi agro vrbem, quae a Protestantibus tenebatur, cum post magnas regis de ipsorum salute pollicitationes in Oreusetae e vicina nobilitate primarij viri manus permissa esset, caedib. ac rapinis crudeliter ab eo direptam ac vastatam, eoque exemplo vt sibi consulerent, admonentur. ea re factum, vt de non admittendo in praesens Birono decretum fieret. interea tanquam iam desperatis pacis rationibus ieiunium V et III Eid. VIIbr. in vrbe more inter eos recepto indicitur, omnia ad defensiomem parantur. Sanstephano e nobilitate vicina viro strenuo equitatus cura attribuitur, eique Guimenerius legatus datur. nec Bironus tamen repulsa, vt putabatur, iritatus ab incepto destitit, ad eosque Surgeria VI Kal. VIIIbr. rescribit, sibi quidem dolere, quod in eam sententiam inclinauerint, quippe rebus ipsorum perniciosam. apud regem tamen speciosis excusationib. se rem dissimulaturum, donec ipsi melius consulti commodioris consilij ineant rationes; ac curaturum vt classis alio amandetur. in eam rem et afferuntur a Nauarro literae IIII Eid.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
