# Historiae Sui Temporis 3.2.58-60

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 3.2.58 to 3.2.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.58

eiusdem mensis scriptae, quibus eos ad pacis consilia, vt rebus ipsorum salutaria hortabatur. iterantur et Regis, Reginae, Andini literae peramanter ad eos scriptae, aliis super alios nunciis adiectis. ad quas oppidani respondent, et actis pro tam egregia erga ipsos voluntate gratiis suppliciter rogant, vt classem alio secedere iubeat, alioqui in tanta trepidatione nihil certi de rebus suis statuere posse; si hoc a regis benignitate impetretur, certum hoc futurum erga se regiae voluntatis pignus, atque adeo ad augendam et amplificandam erga eum obedientiam stimulos additurum. missus et Ioannes Durandus, qui res Rupellanorum Lutetiae procurabat, regis iussu cum Christophori Thuani enixis in eam rem literis, quibus Regina multum tributuros illos putabat, quod Thuanum erga ipsos bene iam a longo tempore affectum, pacis cupidum, et a sanguinariis consiliis atque omni iniuria abhorrentem nossent. verum in tanta rerum perturbatione vix vlla vllorum, quantumuis summae existimationis virorum monita audiebantur, quippe oppidanis haec non sponte, sed contra animi sententiam a rege coactos scribere illos credentibus. adhibitae et aliae artes. nam Oartisij, qui Protestantium partes hactenus secutus fuerat, commendatitiae missae literae, quibus, vt Bironum admitterent, eos rogabat, et Ripensis ob eam rem ad eos legati monitis obtemperarent. idem Oartisius postea ridiculus fuit, cum quasi in Picardiam naue profecturus buccellatum et carnes salitas magno numero a Rupellanis petiit: quod idem frustra ante cum Polinius petiisset, repetita eadem petitione, sed alterius nomine, suspectam merito Oartisij voluntatem et consilium oppidanis reddidit. inter haec literarum vltro citroque missarum commercia incidit laniena Burdigalensis, qua qui antea ad quietem spectabant, exacerbati, pacis consilia omnino deposuerunt, et qui ab initio rem armis gerendam censuerant, magis confirmati sunt. rei patrandae auctorem et praecipuum incentorem Enimundum Augerium e Claromontano sodalitio fuisse ferunt, qui Francisco Bauloni senatori Burdigalensi admodum locupleti, vt ab vxore diuerteret, persuasisse dicebatur, eiusque opibus subleuatus opimam in ea ciuitate scholam fundauerat. is in concionibus ad exemplum Parisiensium cum vt aliquid dignum pietate sua auderent, astanteis cottidie inflammaret, tum S. Michaelis die, cum de Angelis gratiarum Dei et vltionum ministris ageret, quae Lutetiae, Aureliani et aliis locis acta essent, ea ab Angelo Dei patrata saepius repetito sermone identidem inculcauerat, et subinde Romanum Mulum regium cognitorem et Carolum Monferrandum vrbis gubernatorem suae factionis homines, vt segneis et in eo negotio tepidos palam et in priuatis colloquiis increpabat, qui Protestantibus publice ad conciones conueniendi libertatem interdixisse, et portas vrbis stationibus appositis custodire contenti, de cetero a vi et caedibus abstinuerant, a Strozzio Rupellae imminenti, et qui ne ea res conatibus suis incommodaret, verebatur, vt creditur, moniti.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
