# Historiae Sui Temporis 3.2.70-71

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 3.2.70 to 3.2.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.2.70

hoc enim ab ingenio suo et decore, quod vita apud se praeponderet, summopere abhorrere; in eamque rem data a regefide sibi caueri voluit. ita Rupellam mittitur, ei adiecto Io. Baptista Vadagnio Florentino, specie, vt is ad regem referret, re vera etiam, vt eius omnium actionum inspector veluti et explorator esset. quod ille non grauate tulit. cum enim huiusmodi negotium rumoribus et calumniis obnoxium videret, eo magis cupiebat, vt ab vtraque parte perspici posset, qua sinceritate ac fide in eo versaretur. initio non admissus est intra vrbem, sed ad Tadonem vicum condicta die ad Nonas IXbr. cum Vadagnio venit, vbi a delegatis vrbis, incertum iocone an contumeliae inferendae animo, indigne acceptus est. nam cum post salutationes, qua de caussa et cuius inssu venisset, longa oratione exposuisset, peteretque, vt postulata eius ad Senatum referrentur, non aliud responsum tulit, quam se a Lanouio, qui secum colloqui vellet, euocatos esse, sed Lanouium nusquam comparere, nec eum vbi sit videre. biduoque post cum eodem conuenissent, eademque et postulara et responsa pari verborum ludibrio et asperitate repetita essent, Lanouius mirari se dixit, qui tam cito eius memoriam deposuissent, qui ante triennium pro eorum salute ac defensione tot vulnera accepisset, brachium etiam pugnando amisisset. tum delegati, Is qui olim nobiscum coniunctissimus nomine Lanouius vixit, aliam, quam tu nunc, personam apud nos gessit, quos in caussa communi magna virtute ac constantia tuendos perpetuo susceperat, nec promissis corruptus inani spe nos aluit, aut interposito amicitiae specie colloquio proditionem molitus est; illius tu quidem os, at voluntatem nequaquam refers. quamobrem ad tuos te penates recipe. quibus verbis illatam sibi iniuriam cum summa patientia dissimulasset, tandem precibus peruicit, vt illi postulata sua ad Senatum relaturos se promitterent.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
