Latin
3.2.84 to 3.2.86
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.2.84-86
Unproofread scanNot analysed yet
omneis se Gallos vnius regis imperio subiectos, vnam omnium caussam esse, vnum cunctos periculum manere. quorsum igitur pertinere, vt oppidani ab inquilinis distinguantur, ac distrahantur, nisi vt diuisi facilius singuli carpantur, et debilitatis ac dissipatis membris Protestantium corpus tandem vniuersum opprimatur? Genabi, Charitaei, atque Aureliani quid actum sit, quid adeo toto regno, oppidanos ignorare non posse: vicinorum pericule saltem sapiant, nec meliorem fore ipsorum condicionem sibi persuadeant, si inquilini propter eandem- caussam laribus pulsi exules et extorres ante eorum oculos trucidentur, quorum periculum ad se pertinere existimare debent, nec nisi summa cum impietatis et animi caecitaris apud posteros infamia negligere possint. Pastoribus iusta inquilinorum querella visa est, qui in conuentibus plebem incendunt, nullamque aliam falutis rarionem esse ei persuadent, quam si vniuersorum vnam eandemque caussam ipsi vt suam tueantur, nec vllis condicionibus alteros se ab alteris separari ac diuidi patiantur. itaque reiectus non sine tumultu Cardalietus, ad herum suum, qui iam Conadam ad Ligerim venerat, re infecta reuertitur; sed primarios vrbis ciueis in occulto nihilominus ei fauere monet, et duos inprimis lulianum Bertaucium et Simonem Carteluciiun, qui arcem tenebant, per quam illi ad oppidum aditum patefacturi essent. easpes fupererat, reiectis condicionibus, in quas delegati ipsorum consenserant. igitur die ad V Eid. IXbr. condicta Claudius Buelius Racamus Fontani frater cum delectis ad posticum arcis summo silentio venit, scalisque admotis in murum cum XXX circiter e suis euadit, nec plures numero erant in arce conscij. dum ceteri murum conscendunt, in arce per eos, qui ab occulto consilio alieni erant, signo dato in oppido ad arma conclamatur, et Florus strenuus ordinum ductor ad Dionysianum aggerem accurrit, emissoque Paquelone cum delecta scloppetariorum manu, qui nuper Charitaeo aufugerat, per. Anserinam portam venientibus auxiliaribus iter intercludit. tum ad Romili fanum statio collocatur. qui in sossa erant, desperato ascensu per obliquum tramitem ad flumen subiectum dilabuntur. inde vis ad arcem facta, cuius ostium remoliri et fascibus admotis incendere oppidani statuunt, adductis feminis et liberis eorum, qui arcem tenebant, vt ipsi ignem subiicerent, quib. si obsessi parcerent, res leuiori negotio confici videbatur, sin a scloppetariorum grandine non cessaretur, iis a viris propriis parentib. et amicis interfectis, non mediocre solatium oppidani sensuri erant, quibus de coniuratorum proditione tam memorabili vltionis genere satisfieret. mox et adhibitis rusticis ad pedem muri pluteis tecti perueniunt, eumque suffodere incipiunt, ac tandem sub vesperam cum auxilia a Fontano non comparerent, oppidani ab iis, qui in arce cum coniuratis idem non sentiebant, certiores facti obsessos animo linqui, aperto muro et incenso stramine vim faciunt, et dissugiente cum suis Racamo arcem, XV, postquam capta fuerat, hora recipiunt.