Latin
3.3.22 to 3.3.23
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.3.22-23
Unproofread scanNot analysed yet
qui mox erumpentibus praesidiariis confusa fuga dilapsi, cum in suos iam naueis conscendenteis incubuissent, tanta trepidatione cuncti ad naueis concurrerunt, vt plerique scaphas praegrauante multitudine depressi fuerint. periere aquis hausti aut hostili manu interempti ad CC, impedimenta omnia amissa, tormenta seruata sunt. Tserarsius tot infelicium successuum pertaesus, propter quos proditionis insimulabatur, quasi cum Albano consilia in arcano communicaret, ad Arausionensem se contulit, quem et suppliciter obtestatus est, vt quando. primariae auctoritaris duces, non solum culpa, sed omnino culpae suspicione vacare debent, sibi cum bona eius gratia liceret, duello suum decus atque existimationem tueri, idque scripto cum passim publicare vellet, ab amicis monitus, vt rumores de se sparsos tempori sepeliendos permitteret, ac neminem ad certamen prouocaret, publicationem sustinuit. secundum haec Angli in patriam remearunt, Galli saepius missione petita, post leuia aliquot cum Mildeburgensibus conserta proelia indignati, quod a plebe tanquam proditores et ignaui notarentur, tandem hac illac diuersi concessere. Sub id tempus Ioannes Cerda Medinae coeli dux, quem superiore anno successorem Albano designatum diximus, et cum veniret, tempestate in Hispaniam reiectum, ad vadum haut longe ab Ostenda appulit III Eid. Iun. cum classe LIIII omnis formae nauium, quibus portabantur OIO IO C duce Iuliano Romero; vbi cognito Mattiacorum insulas plerasque rebellasse, celocem ingressus et classe subsequi iussa Slusas petit; quo loco tria maiora nauigia arenis illisa, et postea ab Vlissingensibus duce Euone Petro Voristo incendio consumpta sunt. Slusis Brugas venit Cerda, et inde Bruxellas, ibique cum Albano collocutus, cum praeter spem res turbatas offendisset, Belgij administratione se excusauit, et se potius sub ipso libenter militaturum recepit. Slusis remanserat Romerus et Sanctius Beltramus Pegna cum CC Hispanis, qui exscensionem fecerant, et Ioannes Osorius Vlloa cum reliqua classe in ancoris stabat, cum ecce XXIII olcades Lusitanae vento secundo impulsae non salutatis Slusis Hispanorum classem praetervehuntur, et ignarae Vlissingam rebellasse eo tendunt;