Latin
3.3.40 to 3.3.42
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.3.40-42
Unproofread scanNot analysed yet
et vero quanta laetitia apud illos, tanta in vrbe tristitia fuit, consternatis eo casu obsessorum animis, et spe penitus de Gallicis auxiliis, in quibus magnam fiduciam ponebant, amissa. in Albani aduentu, dum vallum promouetur; leuiter pugnatum, factaque ab vrbanis displosione, Francisus Valdesius primarius legionis Longobardicae centurio, Christophorus Coruerus, et Alfonsus Messa vulnerati. nocte insequenti admota XXVI tormenta, exquibus VI statim rupta sunt. interea Arausionensis Duisburgo profectus cum XIIII OIO peditum, VII OIO equitum Germanorum, III OIO Belgarum transmisso Rheno ad Mosam accessit, vbi Ruremondam per praeconem prius denuntiatione facta aditum et comeatum recusantem protinus incensis portis et vi facta prid. Non. VItil. cepit, et captam omni immanitatis genere Belgis saeuientibus diripuit. inde in Brabantiam ingressus Louanium deditione in potestatem redegit. mox et Mechlinia neutris partibus antea addicta, sed quae praesidium ab Albano missum accipere detrectauerat, VI signa peditum et IO equites noctu in vrbem intra moenia accepit. Vertium Hornani comitis olim ditionis et post eius mortem fisco addictum, cuius arcem tenebat Ioannes Montelius Caias cum Francisco Mendoza Monteri legato, post biduum suffosso muro vi facta in potestatem foederatorum concessit. inde parte copiarum missa Teneramundam et Aldenardam Flandriae vrbes, oppidanis quibusdam obuiam prodeuntibus, in potestatem Arausionensis redegit. Aldenardae, quod quidam ex oppidanis resistere ausi essent, mira intemperie Belgae bacchati sunt. nam cum forum occupassent, iussisque domi se continere ciuibus custodes portis admouissent, Iodocum Curtauillam praetorem vrbis in regiis aedibus oppressum multis vulneribus conficiunt, nudatumque per fenestram in subiectum flumen praecipitant; tum accenso furore sacrificos passim vestigant, comprehensosque ac multis probris oneratos necant. templa, coenobia, ac sacerdotum domus spoliant, moxque ad templa vrbi vicina discurrunt, eademque rabie expilant, diripiunt, nec sepulcris parcunt, incentore praecipue Iacobo Blommaerto ciue Aldenardensi, qui iam sexennium a patria relligionis caussa exulauerat. Arausionensis cum cetero exercitu Disto et Tilemone in itinere in fidem acceptis, omni re alia omissa, de Nassouio fratre obsidione liberando cogitare cepit, eoque consilio Niuigellam versus iter intendit. Memium vsque procedere iussus erat Capralis cum legione sua, cui et mox delectos IO CC scloppetarios Hispanos sumiserat Albanus, vt illac aditum auxiliaribus intercluderet. sed cum Peronam vsque duabus a Montibus leucis dissitum vicum venisse hosteis intellexisset, et inde transmisso Hana per Genapum auxilia in vrbem intromittere decreuisse coniiceret, reuocato Caprali et Hispanis subsidiariis, et contractis propius copiis obsidionem vrget, perducto ad labrum fossae vallo;