Latin
3.3.53 to 3.3.55
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.3.53-55
Unproofread scanNot analysed yet
dimissi tam nobiles quam milites et oppidani fidem obstringant, intra annum non militaturos contra Hispanorum regem aut etiam regem Christianissimum, nisi forte regis Catholici id auspiciis fiat. quo sacramento non intelligantur obligati Ludouicus Nassouius, Germani et Angli. his condicionib. vrbs dedita. Albano obsides dati Vertinius, Albinius, Bertocurius, et Potellus ex Belgica nobilitate viri primarij, qui cum praesidiariis manerent, donec in locum securum ac pacatum deducti essent; et Nassouius cum suis Ruremondam, Galli ad Guisae arborem peruenissent: quo facto obsides dati dimitterentur, et quousque id peractum esset, Lanouius Soecurius, Hecurius, Cormontius apud Noerkermium Hannoniae praefectum manerent. tum per ruinam Liquius ingreditur; Nassouius in lectica cum suis a Friderico Toletano, Romero, et Io. Murbequio deducti sunt. vrbi impositus Baucius cum IIII signis Belgarum et parte tormentorum, ceteris ad Rutium comitem transmissis, vt cum iis Aldenardam obsideret. Mondragonius inde praemittitur, vt Teneramondam obsideret, quae ad primam denunciationem se se dedidit. Mechlinia paullo post digreditur Arausionensis, relicto in vrbe IIII signorum et CC equitum praesidio. Albanus cum Bruxellas diuertisset, et eductis inde IIII Siculae legionis cohortib. Tilamonem et Louanium in itinere recepisset, Mechliniam contendit, praemisso Friderico filio, qui suburbia post aliquod certamen cepit, vulnerato inibi Ferdinando Toletano. nocte incte insequenti praesidiarij ab Arausionensi impositi de successu desperantes aufugiunt, et cum archiepiscopi vicarius ac sacri collegij sodales mane cruce praelata et insignib. sacris (id actum Kal. VIIIbr.) pro moenibus starent, et vim supplices miserae plebi deprecarentur, nihil preces et infulas sacerdotum reueriti Hispani scalis admotis non multum contra pugnante Albano oppidanis admodum infesto vim faciunt, et capta citra certamen vrbe nullo non immanitatis, libidinis et auaritiae genere in ca grassati sunt. id non solum iustae Albani ob recentem defectionem Mechliniensibus succensentis irae, sed etiam necessitati datum, milite ob non persoluta plurium mensium stipendia fremente, et prope ad seditionem spectante. Germani equites Louanium, Ioannes Mendoza cum leui armatura Liram in praesidium missi. postquam Mendoza Araschotium venit, de recessu fugae propiore hostium cognouit, vestigiisque eorum insistens vltimum agmen in luci ingressu carpsit, et Distum iam praesidio vacuum recepit. Aldenardam mox dilapsis praesidiariis Rutio patuit, e quibus pauci ab oppidanis in aedibus, in quibus latebant, incendio excitato ambusti sunt. dum Albanus in Montium obsidione occupatus haeret, foederati de Tergoensi vrbe in Mattiacis iam toties infeliciter tentata, tunc rursus oppugnanda consilium ceperunt, Anglorum et Scotorum aliquot copiis subnixi. itaque Vlissinga profecti cum VIII OIO? ? peditum ad VII Kal.