Latin
3.3.7 to 3.3.9
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.3.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
dein datum negotium Philippo Lonoio Bellouasio, vt CC praesidiarios Tergoam, quae est vrbs primaria Beuelandiae insulae Scaldis aestuario opositae, introduceret, et cum aliis totidem Mildeburgum ingrederetur. cum vero in Valacria, excepto Mildeburgo et Armuida, quae est arx in faucibus canalis, qui Mildeburgum ducit, omnia in potestatem insperata felicitate redegissent socij, crescentibus cum fortuna animis de Mildeburgo obsidendo consilium capiunt, et ad oppidum castra ponunt. horum conatus vt impediret Albanus, Ioannem Salazarium Bergis euocat, cum II cohortibus legionis Siculae, quibus ille Gismundi fanum tenebat, tum Consaluo Bracomontio imperat, vt cum VIII cohortibus legionis Flandricae, quae Hypris erant, Syluamducis veniret, et Roderico Toletano, Neapolitanae legionis praefecto mandat, vt consignato in Bracamontij manus oppido, ipse cum VIII illis cohortib. Bergas contenderet, quo et II cohortes. ex eadem legione et Belgicas item aliquot ex vicinis praesidiis conuenire iussa. iussus et Christophorus Mondragonius Danuillarij praefectus legionem X cohortium conscribere, et cum iis Antuerpiam petere. vbi copiae conuenere Sanctius Auila arcis Antuerpianae praefectus ab Albano venit, exercitui maritimo cum summo imperio praeposirus, quod aliis negotiis distractus Albanus Bruxellis interim haerer cogeretur. Auila igitur cum iis soluit medio Aprili, et ad aggeres sub vesperam appellit, qui ex littorali arena alga inrernascente densati et erecti terrestrem illum tractum admodum humilem, vnde et hodie nomen prouinciae sorritae sunt, amaris intumefcentis inundationibus defendunt. inde summa alacritate milites in aquain desiliunt, quod humili vado nauigia propiusterram accedere non possent, pectore tenus extantes, et a tergo Mildeburgum tendunt, qua parte vrbs cincta non erat, quod socij de auxiliis minime cogitarent. primam aciem ducebat Liquius, cum CC Belgis scloppetariis: ipse cum reliquis copiis Auila subsequebatur, in vrbem sine certaimine introductus. mox in ea Liquio relicto cum CC scloppetariis, ipse ad hostem persequendum egreditur, praemisso Ferdinando Agnasco Mediuilla, cum CL Hispanis, et Torrensi cum CC Belgis, qui primam aciem ducerent. subsequebatur Auilam Bellouasius cum circiter IO C. eo ordine in stationarios, qui vallum seruabant, vim faciunt, quos disturbant et in sugam coniiciunt, captis VI tormentis, cum quibus socij Mildeburgum pulsabant. illi cum se in munitionem proximam recepissent, insequente Auila locum deserunt cum CC aliis, qui eum seruabant, relictis IIII aliis tormentis, et Armuidam confugiunt, quo rursus eos Auila insecutus, nulla mora interiecta locum corona cinxit, successumque eadem celeritate vrgens capit, occisis CCCC circiter, qui elapsi sunt Veeram perfugium habuere.