# Historiae Sui Temporis 3.3.76-78

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 3.3.76 to 3.3.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.3.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.3.76

Dum haec in Belgio agerentur, Fabius Vrsinus cardinalis a Pontifice post acceptum de Parisiensi tumultu nuncium legatus in Galliam venit, aliquanto tempore prius Auenione commoratus. is longe aliam rerum faciem, quam rebatur, et quam Romae reliquerat, in Gallia offendit, inde animis pauore consternatis, inde facti atrocitate iritatis, turbato item vbique regno; mirarique subiit, quod Romae publicis Iaudibus depraedicabatur, id apud nos aeque omneis tristi silentio detestari, regemque ipsum, cui egregij adeo facinoris et diu ante profunda prudentia excogitati et concocti gloriam ingeniose passim per Italiam affingebant, illud tanquam ex occasione et rei necessitate natum, neque ante praemeditatum apud suos excusare. itaque in aula deliberatum aliquandiu fuit, legatum rex admitteret, an honestis excusationibus apud eum vsus colloquium deprecaretur. tandem nominis rerum Gallicarum semper in Italia studiosissimi Vrsini dignitati datum, vt admitteretur; quod rex vereretur, ne Pontificis gratiam, quam eo facto summam demeruerat, legati repulsa amitteret, minore ex affectata repulsa apud Protestanteis profectu, quam vt ob eam iniuriam in tam grauem Pontificis offensionem incurrere deberet. igitur ille vbi Lugdunumvenit, more sollemni acceptus, multis laudibus ciuium fidem extulit, et Boidono illo lanienae immanis antesignano palam laudato, etiam ei potestatis plenitudine gratiae beneficium impertiuit; et quanquam a regiis ministris ex Ioannis Moruillerij consilio monitus, vt sobrie et parce de ea re loqueretur, non potuit sibi temperare, quin regis in eo negotio prudentiam, patientiam, animi magnitudinem publice et in priuatis colloquiis vbique apud omneis etiam cum delectu verborum commendaret. inde Lutetiae sollemni pompa a Senatu et ceteris vrbis ordinibus perhonorifice IX Kal. Xbr. exceptus est, et ad episcopi aedeis diuertit. postea cum rege collocutus, inter alia multis et enixis precibus ac rationibus ab eo contendit, vt Concilium Tridentinum, cuius publicationem totum iam nouennium in Gallia magna cum vniuersi Christiani orbis offensione suspensam aiebat, in regni Curiis promulgaretur, et recentis facti omnibus seculis depraedicandi, quod ad Dei gloriam et S. R. E. dignitatem pertineret, memoria sacrosanctae Synodi approbatione veluti obsignaretur. sic enim apud omneis tam qui sunt, quam qui postea erunt, constiturum, non odio, aut vltione, aut priuatae iniuriae sensu regem in tot capitum perniciem consensisse, sed ardenti Dei gloriae propagandae studio a Christianissimo principe datum, vt quod stante Protestantium factione sperari non poterat, iis sublatis, maiorum relligio, hoc est, Catholica Apostolica Romana, quae per Synodum Tridentinam a fectario veneno asseritur, citra controuersiam ac sine exceptione per vniuersas Francicae ditionis prouincias constitueretur.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
